An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second CenturyBeaven, James
History
An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second Century
Beaven, James
Gnosticism; Irenaeus, Saint, Bishop of Lyon; Theology, Doctrinal -- History -- Early church, ca. 30-600
229 II. xxii. 6. Responderunt ei: “Quinquaginta annos nondum habes, et
Abraham vidisti?” Hoc autem consequenter dicitur ei, qui jam xl
annos excessit, quinquagesimum autem annum nondum attigit, non tamen
multum a quinquagesimo anno absistat. Ei autem, qui sit xxx annorum,
diceretur utique: “Quadraginta annorum nondum es.” Qui enim volebant
eum mendacem ostendere, non utique in multum extenderent annos ultra
ætatem, quam eum habere conspiciebant: sed proxima ætatis dicebant,
sive vere scientes ex conscriptione census, sive conjicientes
secundum ætatem, quam videbant habere eum super quadraginta; sed ut
non quæ esset triginta annorum. Irrationabile est enim omnino,
viginti annos mentiri eos, volentes eum juniorem ostendere
temporibus Abrahæ. Quod autem videbant, hoc et loquebantur: qui
autem videbatur, non erat putativus, sed veritas. Non ergo multum
aberat a quinquaginta annis.
230 II. xxii. 3. Et primum quidem ut fecit vinum ex aqua in Cana
Galilææ, ascendit in diem festum paschæ ... et post hæc iterum
secunda vice ascendit in diem festum paschæ in Hierusalem, quando
paralyticum, qui juxta natatoriam jacebat xxxviii annos, curavit....
Deinde, cum Lazarum suscitasset ex mortuis, et insidiæ fierent a
Pharisæis, secedit in Ephrem civitatem; et inde “ante sex dies
paschæ veniens in Bethaniam” scribitur, et de Bethania ascendens in
Hierosolymam, et manducans pascha, et sequenti die passus.
231 IV. x. 1. Et non est numerum dicere in quibus a Moyse ostenditur
Filius Dei; cujus et diem passionis non ignoravit, sed figuratim
prænuntiavit eum, Pascha nominans: et in eadem ipsa, quæ ante tantum
temporis a Moyse prædicata est, passus est Dominus adimplens Pascha.
232 IV. viii. 2. Non enim solvebat sed adimplebat legem, summi
sacerdotis operam perficiens, propitians pro hominibus Deum, et
emundans leprosos, infirmos curans, et ipse moriens, uti exsiliatus
homo exiret de condemnatione, et reverteretur intrepide ad suam
hæreditatem.—The allusion is to that provision of the Mosaic law by
which those who had been living in the cities of refuge, on the
death of the High Priest returned to their inheritance.
233 V. i. 1. Τῷ ἰδίῳ οὖν αἵματι λυτρωσαμένου ἡμᾶς τοῦ Κυρίου, καὶ δόντος
τὴν ψυχὴν ὑπὲρ τῶν ἡμετέρων ψυχῶν, καὶ τὴν σάρκα τὴν ἑαυτοῦ ἀντὶ τῶν
ἡμετέρων σαρκῶν, κ.τ.λ.
234 V. xiv. 2. “In corpore,” ait, “reconciliati carnis ejus:” hoc,
quoniam justa caro, reconciliavit eam carnem quæ in peccato
detinebatur, et in amicitiam adduxit Deo.
235 V. i. 1. Et effundente Spiritum Patris in adunitionem et communionem
Dei et hominis; ad homines quidem deponente Deum per Spiritum, ad
Deum autem rursus imponente hominem per suam incarnationem, et firme
et vere in adventu suo donante nobis incorruptelam per communionem
quæ est ad eum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account