An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second CenturyBeaven, James
History
An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second Century
Beaven, James
Gnosticism; Irenaeus, Saint, Bishop of Lyon; Theology, Doctrinal -- History -- Early church, ca. 30-600
Codices quibus usus est Valesius, eodem modo, quo nos jam
transcripsimus, legunt atque interpungunt.... Et huic quidem
lectioni favit Σύνοψις τῆς εὐαγγελικῆς ἱστορίας, in quam Beatus
Rhenanus in præf. ad Ruffinum se incidisse refert, ubi hæc Irenæi
verba sic citantur, seu potius explicantur: Οἱ μὲν γὰρ μίαν μόνον
ἡμέραν ἐνήστευον, οἱ δὲ δύο, οἱ δὲ πλείονας· οἱ δὲ μʹ ὥρας μόνας
ἡμερινὰς καὶ νυκτερινὰς, ὥραν ἀντὶ ἡμέρας, νηστεύοντες. Quod etiam
observatum est a doctissimo nostro Petro Gunning jam episcopo
Cicestriensi in appendice ad tractatum de paschali jejunio. Verum
multa sunt quæ huic lectioni refragantur. Ut alia omittam, quis miri
hujus jejunii quadraginta horis commensurati, e veteribus præsertim,
meminit? Quadraginta dierum jejunio nihil in antiquis scriptoribus
frequentius occurrit; at de quadraginta horarum jejunio altum iis
silentium. Porro aliud quoque in his verbis, sic interpunctis, æque
si non magis inauditum observare licet, _diem_ viz. _quadraginta
horis diurnis ac nocturnis commensuratum_. Quo nihil absurdius
excogitari potest: ac proinde Valesius pro ἡμέραν substituendum
putat νηστείαν, ut non dies, sed jejunium quadraginta horis
commensuretur. Hanc autem violenter introductam verborum
commutationem contra unanimem omnium codicum consensum docti nunquam
admittent; præcipue cum e verbis ipsis, ut in omnibus codicibus
leguntur, et in nonnullis distinguuntur, verior et ecclesiæ
primitivæ ritibus magis consonus sensus elucescat: nimirum Johannes
Christophorsonus et Henricus Savilius hunc Irenæi locum sic
distinxerunt; ... τεσσαράκοντα. ὥρας τε ἡμερινὰς καὶ νυκτερινὰς
συμμετροῦσι τὴν ἡμέραν αὐτῶν. Sic etiam legit et distinxit olim
Ruffinus, qui sic vertit: “Quidam enim putant uno tantum die
observari debere jejunium, alii duobus, alii vero pluribus, nonnulli
etiam quadraginta; ita ut horas diurnas nocturnasque computantes
diem statuant.” Quibus verbis nihil aliud indigitatur, quam quod hi
uno, illi duobus, alii pluribus, nonnulli etiam quadraginta diebus
jejunarunt; omnes autem unamquamque diem, quam jejunii peregerunt,
per nocturnas æque ac diurnas horas emensi sunt; ut nulla hora vel
diei vel noctis, usque ad numeri dierum, quos sibi constituerant,
exitum, jejunium solverent. Contra hanc expositionem H. Valesius duo
objicit: primo, quod hinc necessario consequetur, eos qui xl dies
jejunabant, toto illo tempore nihil prorsus comedisse, quando quidem
horas tam diurnas quam nocturnas jejunio deputabant. Respondeo,
nihil minus quam hoc ex dicta expositione consequi: in jejuniis enim
celebrandis, præsertim hoc paschali, non ab omni prorsus alimento,
ut cuique notum est, sed a carnibus tantum vel aliis fortasse
nonnullis ciborum generibus abstinebant; at reliquis vesci licebat.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account