An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second CenturyBeaven, James
History
An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second Century
Beaven, James
Gnosticism; Irenaeus, Saint, Bishop of Lyon; Theology, Doctrinal -- History -- Early church, ca. 30-600
516 V. xxx. 2. Oportet itaque tales discere, et ad verum recurrere
nominis numerum; ut non in pseudoprophetarum loco deputentur. Sed
scientes firmum numerum qui a Scriptura annuntiatus est, id est,
sexcentorum sexaginta sex, sustineant primum quidem divisionem Regni
in decem: post deinde, illis regnantibus, et incipientibus corrigere
sua negotia et augere suum regnum; qui de improviso advenerit regnum
sibi vindicans, et terrebit prædictos, habens nomen continens
prædictum numerum, hunc vere cognoscere esse abominationem
desolationis. Hoc et Apostolus ait: “Cum dixerint, Pax et munitio,
tunc subitaneus illis superveniet interitus.” Hieremias autem non
solum subitaneum ejus adventum, sed et tribum, ex qua veniet,
manifestavit dicens: “Ex Dan audiemus vocem velocitatis equorum
ejus: a voce hinnitus decursionis equorum ejus commovebitur tota
terra: et veniet, et manducabit terram, et plenitudinem ejus, et
civitatem, et qui habitant in ea.” Et propter hoc non annumeratur
tribus hæc in Apocalypsi cum his quæ salvantur.
517 V. xxx. 3. Ἀσφαλέστερον οὖν καὶ ἀκινδυνέτερον, τὸ περιμένειν τὴν
ἔκβασιν τῆς προφητείας, ἢ τὸ καταστοχάζεσθαι, καὶ καταμαντεύεσθαι
ὀνόματος· τυχὸν δὲ ἐπὶ πολλῶν ὀνομάτων εὑρεθῆναι δυναμένου τοῦ αὐτοῦ
ἀριθμοῦ, et nihilominus quidem erit hæc eadem quæstio. Εἰ γὰρ πολλά
ἐστι τὰ εὑρισκόμενα ὀνόματα, ἔχοντα τὸν αὐτὸν ἀριθμὸν, ποῖον ἐξ
αὐτῶν φορέσει ὁ ἐρχόμενος, ζητηθήσεται. Quoniam autem non propter
inopiam nominum habentium numerum nominis ejus dicimus hæc, sed
propter timorem erga Deum et zelum veritatis: ΕΥΑΝΘΑΣ enim nomen
habet numerum de quo quæritur: sed nihil de eo affirmamus. Sed et
ΛΑΤΕΙΝΟΣ nomen habet sexcentorum sexaginta sex numerum: et valde
verisimile est, quoniam novissimum regnum hoc habet vocabulum.
Latini enim sunt qui nunc regnant: sed non in hoc nos gloriabimur.
Sed et ΤΕΙΤΑΝ, prima syllaba per duas Græcas vocales ε et ι scripta,
omnium nominum quæ apud nos inveniuntur, magis fide dignum est.
Etenim prædictum numerum habet in se, et literarum est sex, singulis
syllabis ex ternis literis constantibus, et vetus, et semotum; neque
enim eorum Regum, qui secundum nos sunt, aliquis vocatus est Titan;
neque eorum, quæ publice adorantur, idolorum apud Græcos et barbaros
habet vocabulum hoc: et divinum putatur apud multos esse hoc nomen,
ut etiam sol Titan vocetur ab his qui nunc tenent: et ostentationem
quandam continet ultionis, et vindictam inferentis, quod ille
simulat se male tractatos vindicare. Et alias autem et antiquum, et
fide dignum et regale, magis autem et tyrannicum nomen. Cum igitur
tantum suasionum habeat hoc nomen Titan, tamen habet
verisimilitudinem, ut ex multis colligamus ne forte Titan vocetur,
qui veniet. Nos tamen non periclitabimur in eo, nec asseverantes
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account