An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second CenturyBeaven, James
History
An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second Century
Beaven, James
Gnosticism; Irenaeus, Saint, Bishop of Lyon; Theology, Doctrinal -- History -- Early church, ca. 30-600
super iis animalibus, quemadmodum dictum est: dives enim in omnibus
Deus. Et oportet conditione revocata, obedire et subjecta esse omnia
animalia homini, et ad primam a Deo datam reverti escam,
(quemadmodum autem in obedientia subjecta erant Adæ,) fructum terræ.
Alias autem et non est nunc ostendere leonem paleis vesci. Hoc autem
significabat magnitudinem et pinguedinem fructuum. Si enim leo
animal paleis vescitur; quale ipsum triticum erit, cujus palea ad
escam congrua erit leonum?
Theophilus _ad Autolycum_, II. 25. Ὁπόταν οὖν πάλιν ὁ ἄνθρωπος
ἀναδράμῃ εἰς τὸ κατὰ φύσιν, μηκέτι κακοποιῶν; κακεῖνα (i. e. τὰ
θηρία) ἀποκατασταθήσεται εἰς τὴν ἀρχῆθεν ἡμερέτητα.
522 V. xxxii. 2. “Semini tuo dabo terram hanc, a flumine Ægypti usque ad
flumen magnum Euphratem.” Si ergo huic [Abraham] promisit Deus
hæreditatem terræ non accepit autem in omni suo incolatu; oportet
eum accipere cum semine suo, hoc est, qui timent Deum et credunt in
eum, in resurrectione justorum. Semen autem ejus Ecclesia, per
Dominum adoptionem quæ est ad Deum accipiens.... Neque Abraham neque
semen ejus, hoc est, qui ex fide justificantur, nunc sumunt in ea
hæreditatem; accipient autem eam in resurrectione justorum.
523 V. xxxiii. 1. Promisit bibere de generatione vitis cum suis
discipulis; utrumque ostendens, et hæreditatem terræ in qua bibitur
nova generatio vitis, et carnalem resurrectionem discipulorum ejus:
quæ enim nova resurgit caro, ipsa est quæ et novum percipit poculum.
Neque autem sursum in supercœlesti loco constitutus cum suis potest
intelligi bibens vitis generationem; neque rursus sine carne sunt,
qui bibant illud: carnis enim proprium est, et non spiritus, qui ex
vite accipitur potus.——2. See p. 215, note 2.
524 V. xxxiii. 2. supra.—3. Prædicta itaque benedictio ad tempora Regni
sine contradictione pertinet, quando regnabunt justi surgentes a
mortuis: quando et creatura renovata, et liberata, multitudinem
fructificabit universæ escæ, ex rore cœli, et ex fertilitate
terræ.—See p. 131, note 5.
525 V. xxxv. 1. Regnabunt justi in terra, crescentes ex visione Domini,
et per ipsum assuescent capere gloriam Dei Patris, et cum sanctis
Angelis conversationem et communionem, et unitatem spiritalium in
Regno capient: et illos quos Dominus in carne inveniet, exspectantes
eum de cœlis, et perpessos tribulationem, qui et effugerint iniqui
manus.
526 V. xxxv. 2. In Regni temporibus, revocata terra a Christo, et
reædificata Hierusalem, secundum characterem quæ sursum est
Hierusalem.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account