An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second CenturyBeaven, James
History
An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second Century
Beaven, James
Gnosticism; Irenaeus, Saint, Bishop of Lyon; Theology, Doctrinal -- History -- Early church, ca. 30-600
527 V. xxxiii. 4. supra.—xxxv. 1. Si autem quidam tentaverint
allegorizare hæc, quæ ejusmodi sunt; neque de omnibus poterunt
consonantes sibimetipsis inveniri, et convincentur ab ipsis
dictionibus.—2. Et nihil allegorizari potest, sed omnia firma, et
vera, et substantiam habentia, ad fruitionem hominum justorum a Deo
facta. Quomodo enim vere Deus est, qui resuscitat hominem; sic et
vere resurgit homo a mortuis, et non allegorice, quemadmodum per
tanta ostendimus. Et sicut vere resurgit, sic et vere præmeditabitur
[μελετήσεται—sese exercebit in] incorruptelam, et augebitur, et
vigebit in Regni temporibus, ut fiat capax gloriæ Patris. Deinde
omnibus renovatis, vere in civitate habitabit Dei.
528 V. xxxv. 2. His itaque prætereuntibus super terram, novam superiorem
Hierusalem ait Domini discipulus Joannes descendere, quemadmodum
sponsam ornatam viro suo; et hoc esse tabernaculum Dei, in quo
inhabitabit Deus cum hominibus. Hujus Hierusalem imago illa, quæ in
priori terra, Hierusalem, in qua justi præmeditantur incorruptelam,
et parantur in salutem. Et hujus tabernaculi typum accepit Moyses in
monte.
529 V. xxxvi 1. Παρελθόντος δὲ τοῦ σχήματος τούτου, καὶ ἀνανεωθέντος τοῦ
ἀνθρώπου, καὶ ἀκμάσαντος πρὸς τὴν ἀφθαρσίαν, ὥστε μηκέτι δύνασθαι
πέρα παλαιωθῆναι, ἔσται ὁ οὐρανὸς καινὸς, καὶ ἡ γῆ καινή· ἐν τοῖς
καινοῖς ἀναμενεῖ ὁ ἄνθρωπος ἀεὶ καινὸς, καὶ προσομιλῶν τῷ Θεῷ· ...
φησὶν γὰρ Ησαΐας· Ὅν τρόπον γὰρ ὁ οὐρανὸς καινὸς καὶ ἡ γῆ καινῆ, ἃ
ἐγὼ ποιῶ, μένει ἐνώπιον ἐμοῦ, λέγει Κύριος, οὔτω στήσεται τὸ σπέρμα
ὑμῶν καὶ τὸ ὄνομα ὑμῶν ... ὡς οἱ πρεσβύτεροι λέγουσι, τότε καὶ οἱ
μὲν καταξιωθέντες τῆς ἐν οὐρανῷ διατριβῆς, ἐκεῖσε χωρήσουσιν, οἱ δὲ
τῆς τοῦ παραδείσου τρυφῆς ἀπολαύσουσιν, οἱ δὲ τὴν λαμπρότητα τῆς
πόλεως καθέξουσιν· πανταχοῦ γὰρ ὁ Σωτὴρ ὁραθήσεται, καθὼς ἄξιοι
ἔσονται οἱ ὁρῶντες αὐτόν.
530 V. xxxvi. 3. Ut progenies ejus, primogenitus Verbum, descendat in
facturam, hoc est, in plasma, et capiatur ab eo; et factura iterum
capiat Verbum, et ascendat ad eum, supergrediens Angelos, et fiet
secundum imaginem et similitudinem Dei.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account