Item et salsedo
muidorum (?) dummodo per atramenta transeant. Item et salacrum dummodo
per atramenta transeat ter. Dum vero sales hēb’ ad hoc separatos ad
meron. Sal alkali Semen communis. Armoniacum allm̄s jam simul fac in
aquam redire et duplum aquam quam spiritus deice et super marmor pone et
congela et ista est p’a (? pura) ceraton propter quod vos omnes erratis
credentes vos habere secundam nec primam habetis. Postea pone inter duas
scutellas vel in vase vitreo quod melius est et claude os eius et dicoque
per dimedium diem tunc extrahe et ablue salem et invenies ipsum in
speciem ceruse sed et fixe sb’e (? sublimate) non timens ignem. Separatur
enim hoc in calcinationem ut ubicumque spiritus calcinatus intromiseris
sine dubio ex m. bonum opus habebis. Dealbat enim spiritus. Calcinat
martem ad modum mercurii nec ultra vestigia albedinis amittit excepto sub
experimento veneris. Sed si in aquam reduxeris et postmodo teraveris sub
experimento noveris. Sed si in aquam reduxeris et postmodo teraveris sub
experimento perfectissime durabit. Incalcinatio eorum in sole unde potest
fieri ut Archelaus docuit. Ac tum unde potest fieri in aqua atramenti
rubificati ac per se in aqua solutiones calcinationes melius est in vase
vitreo quam in alio.
Explicit prima pars et Incipit secunda de alluminibus. Et primo de
allumine Jammeno.
Allumen Jammeni triplex vocatur. Jammenum de pluma Scagloli. Aportatur
autem de Spania.
Est autem frigide nature et sicce hoc bonitatis in se continens ut
si jungatur cum re rubea facit ruborem acquirere in ea sicut alba
albedine augmentare facit in ipsa. Sicut illuminat pannos ita illuminat
martem ut recipiat formam lune ut enim lana illuminatur ita et metalla
illuminantur.[335] Et quante magis mars fuerit illuminatus et depuratus
a superfluitalibus a (? et) feculenciis terreis tanto efficiatur ex eo
melior operatis. Illuminatur autem sic. Accipe urinam puerilem et per
7 dies in vase vitreo esse permitte vase obturato postea per alios 7
dies in vase transmuta distillando per nitrum semper sel’ postea bulli
ipsum usque ad terciam sui partem et dispuma et distilla per filtrum
bis vel ter postea pondera ipsum si est libra 1, adde ʒ · 11 · et 5
salis armoniaci separati ab atramento et ʒ · 8 · alluminis jammeni et
bulli insimul et permitte requiescere clarum solummodo accipiendo et
feculentum abjiciendo et in ista urina es calefactum et intus extinctum
et per alios 9 dies in ipsam stare permitte et est optime illuminatus.
Omnia etiam metalla in hac aqua taliter illuminare possis et abiliora
erunt ad recipienda colorem. Dixerunt enim vnay et melchia philosophi
quod ubi mars fuerit taliter illuminatus non convertetur perfecte in
lunam. Consentiendum est eis quia philosophi fuerunt. Oro enim quod talis
illuminatio metallorum valet et utilis est omni creature Dei.
DE ALLUMINE RUBEO
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account