Desiderio desideraverunt philosophi sapientes scire veritatem huius
salis. Sed pauci eam sciverunt et qui eam noverunt non dixerunt in libris
suis veritatem eius secundum quod viderunt. Illinant enim martem et
clarificat a superfluitatibus terreis et facit quod mars transmutatur in
lunam hoc modo ℞ ex eo libra 1. gutte rubee que inveniuntur in allumine
de pluma l · 1. pulvis talparum l · 1. sal armoniaci alkali arborum
separatorum ʒ · 6. trita omnia simul nonies et impastina et exsicca cum
urina illuminata.
Postea soliatī suttus et supras es in pecia madescam pone et cola et
cave ne discooperias ante quam fundatur quoniam perderis opus tuum. Sed
quum liquatum fuerit deice super ipsum parum ydragor resolutum in aqua
et coagula vel parum lapidis alcotar preparati sed melius est ydragon
cum parum de predicto sale balneato cum aqua et deice in aqua et habebis
bonam lunam.
℞ sal atincar libra 1. gutte rubee et pulvis talparum ana l. 1. ydragor ʒ
· 1 · trita simul et impastrina cum urina soliata sel’ postea fac redire
in aquam et coagula. De isto pulvere si posueris super m. bulliendo
pulverem cum aqua dulci habebis de m. nobilem lunam.
DE SALE ALEBROT[333]
Sal allebrot album sali acro assimilatur in colore et longitudine
fixionis autem et unctuositatis est fb’e locoque ipsius poni potest.
Separatio autem eius ut asserant sapientes secundum hunc modum. ℞ ex eo
l. i. vel gutte albe vel azuree que inveniuntur in allumine de pluma ʒ
· 1 · sanguis hominis rubei ʒ · 3 · talchi mortificati ʒ · 1 · et 5 et
parum sulphuris albi omnia simul trita et inpastina cum sanguine et sale
et desicca ad solem. Et cum volueris operare utere eo spargendo super
m. igne super accenso retinebit enim eum nec sinet volare et quantitas
m. l. 5, et non plus et non moveatur ab igne usque ad magnum tempus
postea in aquam proiciatur poterit enim optime malleari. Item accipe v.
buffones[334] et pone eos in aliquo vase unde non valeant exire postea
accipe suci affodillorum vel ermodatilorum et eleboris albi extracti
cum aceto quia aliter non poterit extrahi l · 2 · et pone in vase ubi
sunt buffones et dimitte eos bibere per 9 dies vel quousque bene sint
inflati tunc eos pone infra (sic) duas scutellas ad comburendum et cave
ne spitare (sic) possint ne fumus exeat tunc pulverisa et ℞ de dicto
pulvere ʒ · 1 · salis alebrot ʒ · 1 · et 5 salis armoniaci et salis
alkali ana ʒ · 5 · omnia simul trita et in pastina et deinde exsicca
usque nonies cum urina tassi vel gāgellis cum pulvere isto poteris facere
mirabilia pulvis iste constringit m. et mutat ipsum in lunam purissimam
et perfectam clarificat martem et mundificat eum a superfluitatibus
terreis et feculentis et facit quod mars transmutatur in lunam mutatione
perfecta. Si acceperis de pulvere isto ʒ · 1 · et 1 eris et miscueris
cum eo secundum quod docet in igne ubi fuerit spiritus gaudebis super
operationem eius quoniam exaltavit illum super omnes sales. Loco autem
ipsius potest poni sal acrum. Item et afronitrum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account