Album portatur de hyspania de insula quadam que belle appellatur.[338]
Recipitur etiam pro nitro salso sed non equiperatur ei quoniam ille
funditur et fundere facit. Istud vero fugit ab igne. Arsenici tres sunt
species scilicet croceum rubeum et album. Croceum cum teritur lucens
apparet ut aurum foliatum quasi ut talcum. Rubeum non ita folliatur immo
est in massam reductum minorem in se ignitatem continens quam primum.
Album est aliquantulum crocei subalbique coloris et minoris igneitatis
est quam reliqua duo. Istud de Turciae partibus apportatur reliqua vero
duo de Armenia. Explicit quarta pars.
INCIPIT QUINTA DE PREPARATIONE ALLUMINUM
In preparatione allumini sufficit ut solvatur in aqua vel in urina
distillata et coletur per pannum et coaguletur.
In atramentis sufficit ut fundatur in ciato (? scyatho) super carbones
et buliat quousque humiditas evaporet. Preparatio boracis est ut in
testa super ignem modicum ponatur nam statim inflatur et siccatur cumque
stringi ceperit tollatur nam infrigidata faciliter pulverisatur. Tunc
pulverizata a massa cum modica porcine (? portione) asungia (? axungiae)
donec sit sicut terra et teratur et amassetur cum ea media pars salis
petrae et hoc totum sicut terra amassetur et erit tibi cerotum pretiosum
corpora et spiritus terans. Sic autem boracis partem 1 · salis petrae
partem 1 · ceruse partem 1 · ana de tribus addideris et miscueris ea
fortiter cum eius oleo vel simpliciter capillorum vel ovorum donec sit
sicut massa cere et massam illam bene siccaveris. Pro certo scias quod
ceroneum istud ferrum et cristallum et quocumque volueris lapides calces
ignis huius violentia remollit et resolvit in resolutione liquida omnia
ingrediens et penetrans et ignea virtute dissolvens. Ceraton fit de
oleis vel aquis rectificatis · 6 · per alembich. Fit autem spiritum ut
aggerentur utrumque partes in eis ex multis fiat unum scilicet corpus
fiat dissolubile hoc autem ex ceratione olei vel aque. Quia spiritus
corpore vel corpus spiritibus ingredi non potest nisi oleo vel aqua
duce videlicet cum quo ceratur. Ut enim temperatura ferrum affirmat sic
cerato spiritus in corpore nec sine ceratione potest aliquod corpus plene
rectificare. Agnoscitur autem res cerata hiis signis. Res cerata sine
ulla fumi emissione velociter super laminam currit ignitam quod incerata
minime agit. Fit autem ceracio cum oleo vel aqua rectificata hoc modo.
℞ rem quam cirari debet et pone in vase argenteo aureo vel stagneo et
desuper pone de oleo preparata (sic) donec fundatur ut sagimen. Dum ita
videris velociter ab igne remove et infrigidari permitte. Eo infrigidato
prova ipsum super laminam et sic resolvitur super ipsam sicut cera
ceratum est et si non reduc eam ad crucibulum et fac sicut predixi donec
sic contingat.
QUOMODO MEDICINE DEBENT SOLVI
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account