Solutio cuiuslibet rei fit super lapidem vel in viscere (?) sub fimo
seu in aqua tepida fumi resolvis melius aprobo fit ea de cā resolutio
ut spiritus vel res in lapidibus possit coagulari nam spiritibus crudis
nisi sint in lapidem constricti volueris operari non augmentum sed
decrementum volueris incurrere nisi forte essent incalcinati vel cerati
hanc scientiam (?) firmiter teneas.
℞ calcis testarum ovorum libre 5 · arsenici sublimati ʒ · 3 · Ag’ omnia
fac redire in aquam cum alembich et super marmor productam confice
quousque in similitudinem lactis redigas laminas eris x in hac aqua
extingue vel intringa et cola sic enim ipsum durum et album in speciem
meron te invenisse letaberis. M. cum sossile et nitro salso ana in aqua
resolutis ac coagulatis es ad naturam lune reduxi.[339] ℞ vitrioli romani
libra 1 · salis nitri libra 1 · salis armoniaci ʒ · 3 · hec omnia comisce
in unum terendo et pone in curcubita cum alembico et quod distillaverit
serva et pone cum m. crudo ita quod in ʒ aque fundatur super mediam
libram m. in una ampulla et pone in cineribus bene clausam et da lentum
ignem per unam diem et postea invenies m. in aquam purissimam. ℞ m.
congelatum cum odore saturni partes 3 de allumine jameno partes 2 de
corticibus ovorum ʒ · 1 · et tere per diem 1 · et inbibe cum aceto
fortissimo et ita fac 7 vicibus et solve et solvetur in aquam clarissimam
et optimam pro lavandis dissolvens etiam omnia corpora calcinata in
aquam. Hermes ergo alu (minis) ʒ · 3 · ydragor sublimati et ʒ sossile
separate accipi (_sic_) et in aqua reduxi totamque in lapidem congelavi
et cum isto es ad naturam lune reduxi. Ydragor et piron ana sublimatis
fac redire in aquam et coagula confectio ista ex stagno lunam procreat.
Pastor Saturnus dominus est yndorum et omnis voluntas populorum in illo
est sicut ergo mollificatur acrem cerusam veneris et tantundem salis
armoniaci et fac in viscere (?) redire aquam similiter in hac aqua
Saturnum 7 · extingue et sic enim de facili colatur et purum in speciem
aneron te invenisse letaberis. Recipe sulphurem vivum et ipsum cum leni
igne funde et extingue in lixivio facto de calce viva et cineribus.
LIBER DEDALI PHILOSOPHI
Riccardian Library, Florence, L. III. 13, 119, p. 195 verso and p. 196,
recto.
Aristotle in the _De Anima_ (i. 3) says that there was a legend
of Daedalus which represented him as having given motion to a
Venus of wood by filling it with mercury. This may have suggested
the adoption of his name to the author who wrote this alchemical
treatise.
1. De natura salium et quot sunt. Sales autem sunt diversarum specierum
est enim sal commune sal masse sal gemme sal rubeum sal nitrum sal alkali
sal armoniacum sal elebrot album.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account