2. Et postea est sal acrum et in eo est virtus maxima quam pauci
sciunt invenitur enim in hispania et sapientes constringunt cum eo
mercurium. Clarificat enim corpora munda et albificat ea albedine
sufficienti. Mutat enim martem in lunam et defendit eum a superaciis et
a superfluitatibus terreis et dat ei colorem bonum et clarum. Et iste a
quibusdam philosophis sal alebrot vocatur et de quod scit et sint (?)
generalius videatur hoc esse contra naturam et de proprietate eius est
retinere omnes spiritus volantes et quanto magis studueris in eo tanto
magis inveneris eius altitudinem ultra quod possit excogitari quia cum eo
aluminantur (sic) vel albificantur corpora et non cum alio Deus novit. Et
dixit magnus philosophus cum moriebatur O fili mi secretum tuum habeas in
sinu tuo nec dicas filio tuo nisi cum eum amplius non poteris retinere
quoniam in eo invenies secreta nature quam desiderio desideraverunt
sapientes sed pauci intraverunt in eum et qui intraverunt operationem
eius non dixerunt in suis libris secundum (? scilicet) quod viderant.
11. Aliud ad preparacionem martis. Accipe de sale alcali ʒ· x. et de sale
armoniaco ʒ· 2. et tere subtiliter et distempera cum urina zāzel et cum
casus ad libram 1. pone in aliquo vase terreo vitreato et luta cum luto
sapientie et pone in furno mediocriter calido et dimitte a mane usque ad
sero vel converso. postea extrahe de vase illo si coagulatum fuerit. Si
non iterum ponatur in furno super vase optime lutato et cum coagulatum
fuerit teras ipsum et misce cum 3 libris aque dulcis et dimitte residere
in vase vitreo et quod clarum fuerit repone ipsam aquam (?) et quod
feculentum fuerit t’i eum ejice. Postea accipe laminas factas ex marte
factas tot quot possunt submergi in aqua ista et dimitte ibi per ix dies.
Decimo autem die pone ad ignem et dimitte bulire per magnum tempus. Et
ipsis laminibus extractis et exsiccatis in igne debes accipere pannum
lineum novum et balneare ipsum aliquantulum et stringe intra manus et
debes ponere laminas in panno isto p’ns pulvere supradicto asperso et
ponendo laminas et spargendo pulverem usque ad finem et involvendo eas
in tali panno. Accipe fortiter exstringendo et pone ipsum pannum cum
laminibus in vase qui dicitur alludel ponendo ipsum in fornace et super
sufflando cum manticello ac bonum ignem faciendo donec sit solutum.
Et caveas quod non discooperiatur donec bene dissolutum fuerit quia
amitteres operacionem tuam. Eciam non peneteas in prolongacione ignis
quoniam si ignis prolongatur aliquantulum magis ultra quam tibi videatur
erit operacio tua multum melior. Sed ex abreviatione possit operacio tua
destrui et in idem revertens quod prius fuerat. Stude autem inquantum
potes ut videas sine discopercione magno ignis nec is quod est cruciolo
albē (? albescere) videatur. Sed discooperiendo plane et si dissolutum
fuerit ipsum prioce in aqua ut refrigescat. Et cum frigidum fuerit
accipies in manu tua. Dico enim in veritate quod tu gaudebis de eo quia
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account