9. Sal nitri est plurium specierum. Una species est salis nitri que
apportatur de Alexandria et ille est vere sal nitrum cum illo vero
lavant mulieres sarracenorum pannos lineos et faciunt eos albissimos
ut nix, lavant etiam facies earum et corpora sua in balneis. Destruit
enim pannum faciei lentiginis et albicat optima albedine. Non extendo
sermonem meum in laudes eius quia non est magne utilitatis in hac arte
nec etiam recipitur in ea quod sciatur. Alia species salis nitri que
vere nitrum salsum appellatur et de eo sunt due maneries. Una quarum
foliatur et altera filatur et depilatur sicut caro porcina macra et in
ea est salsedo cum ponticitate. Dico enim tibi per Deum omnipotentem
quod in eo est tanta virtus et utilitas quod pauci fuerunt de sapientes
(sic) qui eam potuissent cognoscere quoniam in eo est secretum nature
quod nullus stolidus et insipiens potest cognoscere. Sed qui sapiens est
et discretus extractabit multum circa eum. Ille forte inveniet de quo
cor suum gaudebit. Dixit enim hermes filius Gelbeo cum exaltatus fuerit
sal nitrum salsum et acrum si in vinctum fuerit cum sale alcali erit
operacio eius nobilior et magis utilis. Et dixit magnus philosophus qui
multum doctus fuit in talibus quod si acceperis ex eo aliquem quantitatem
et triveris eum fortiter et postea miscueris cum eo urinam tapsi et
exsiccaveris ipsum et tuttueris eum fortiter usque septies et accipies
tantum de pulvere cullaxe i. [e.] illius animalis que talpa vocatur
quantum fuit pulvis salis nitri convertetur mars in lunam et venus in
solem et constringet omnes spiritus volantes. Constringitur enim argentum
vivum cum isto et non cum alio Deus scit et novit.
10. Pulvis autem culaxe debet fieri secundum hunc modum. Accipiantur enim
ex eis 4 vel 6 secundum quod poteris invenire quia sub terra morantur et
pones eas in testa terrea et luta ipsam luto sapientie ita quod fumus non
exeat aliquo modo pone eam in furno bene calido et dimitte a mano usque
ad sero vel a sero usque ad mane postea extrahe et pulveriza subtiliter
et reconde et cum opus fuerit operare cum ea et scias firmiter quod
pulvis iste valet plus quam aurum et est utilis et multum conveniens
multis operacionibus et habeas eum valde carum quia pauci fuerunt de
sapientibus qui bene cognoscerent virtutem eius nisi magnus philosophus
qui dixit in libris suis et est in eo id quod deest et ego temptavi et
operacionem eius inveni maximam efficaciam in eo. Sed ponebam in duplo de
pulvere nitri salsi.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account