quantitatem ʒ · 1 · et miscueris cum ere secundum quod docet et in igne
fuerit. Sapientia et sit quantitas eris ʒ · viiij. gaudebis. Sal rubeum
gummum rubeum terram armenie gerssam vel gerussam et pulverem bufonis
equaliter et operati sunt valde in suis operibus. Habuerunt enim talem
scientiam quam pauci noverunt et benedixit eam Deus omnipotens qui causa
prima fuit omnium rerum. Dico tibi firmiter quod cum istis rebus omnia
necessaria possunt acquiri. Idcirco tacuerunt onēs et verterunt se ad
salem armoniacum nec dixerunt de eo quicquam aperte.
16. Racio autem alluminum est secundum hunc modum. Est enim allumen
salsum et alumen de rocha et alumen de bolkar et alumen jameni et alumen
scaiole et alumen de pluma. Sed nota quod alumen de pluma jameni sissi
idem sunt secundum quod ego credo quia inveni in libris philosophi quod
eadem est virtus jameni cum virtute de pluma et sissi et est eius virtus
modo albatione et retinet colorem cum conjungitur. Si vero conjungitur
cum re alba facit ipsam albam et si conjungitur cum re rubea facit
rubedinem acquiri in ea. Sed quidam dicunt quod sint idem in genere sed
diversi in specie. Et quod alia est species aluminis jameni alia scissi
et alia de pluma. Dicotamen tibi in veritate quod una et eadem est
operatio etsi diversificantur in omnibus. Et scias ipsum esse frigidum et
siccum tamen nec dissolvitur ab igne nisi misceretur cum rebus humidis
et cum illis dissolvitur et sicut illuminat pannos ita illuminat martem
ut recipiat forma lune. Et quanto magis mars fuerit illuminatus et magis
depuratus a superfluitatibus terreis et feculentis tanto efficitur
ex eo melior operatio. Illuminat autem secundum quod ego dixi tibi
multociens faciendo laminas ex marte et accipiendo etiam alumen de pluma
ad quantitatem quam vis scilicet si mars fuerit ʒ · ix · aluminis debes
accipere ʒ · 2 · et tere subtiliter et misce cum ʒ · 1 · salis armoniaci
triti subtiliter et debes ponere libra 1, urina (sic) pueri virginis
secundum quod ego dixi tibi multocies et bulire omnia simul in vase
vitreato. Postea dimitte residere et cola quod clarum est accipe et quod
feculentum proice et pone laminas illas in aqua illa et dimitte ita stare
per 8 dies postmodo extrahi eas et exsicca et operare cum (sic) sicut
scis et habebis nobilem operacionem si bene scivisti ea que processerunt.
Non habeas hoc vile quia istud est secretum maximum et non obliviscaris
pannum faū et pulverem ex nitro salso acro. Aliter enim non valeat
operatio tua.
6. Dixerunt cuidam (_sic_) philosophi quod aqua ista preparat martem
ut recipiat formam lune et consentiendum est eis. Scito enimvero quod
preparatio eius est optima ad recipiendum formam bonam que est utilis
omni creature.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account