17. Alumen autem de rocha non durat in igne sed siccatur et facit sicut
borax de petra ex isto sophisticatur borax cum pinguedine calchatam et
melle. Unde cum ponitur super ignem funditur alumen sicut et illud. De
isto autem alumine nichil ad nos quoniam nullam facit utilitatem in arte
ista et idcirco non curamus multum de eo loqui.
18. Aliud experimentum quod extractum fuit de libris quorundam
philosophorum. Habeatur pro maximo secreto scilicet haninan camescia[330]
qui summi fuerunt in arte alchimie et fuerunt de lamacha sarracenorum
qui dixerunt ita nisi mars fuerit expoliatus a superfluitatibus suis
non convertetur perfecte in lunam. Purgatur enim cum aqua virginum et
aluminum secundum quod tu scivisti superius si tu intellexisti quod
narratum est. Sed concordati sunt isti philosophi in hoc cum dixerunt.
Si quis acceperit ʒ · 3· de nitro salso et adiunxeris ʒ · 2· de sale
alkali et ʒ · 1· de sale armoniaco ista simul terantur et cum urina pueri
virginis distemperantur ad quantitatem ʒ · viiii et de urina animalis
qui tapsus dicitur ʒ · viiij. et ponatur totum in vase vitreato et sit
vas lutatum luto sapientie circumcirca ita quod fumus non possit inde
exire et accendatur ignis levis sub eo et dimittantur bulire valde plane
a mane usque ad terciam vel a tercia usque ad nonam. Postea accipiatur
et ponatur in letamine pecudum et dimittatur ix dies. Postea accipiatur
et discooperiatur. Si coagulatum fuerit bene erit sin autem non fuerit
adhuc coagulatum in vase lutato reverteris adhuc in letamine pecudum et
dimittatur ibi per 6 dies erit coagulatum si Deus voluerit. Tunc accipies
vas et extrahes totum id de vase et teras illum diligenter trituratione
bona. Postmodo accipe de pulvere isto ʒ · 1· et talem camphore et ʒ ·
1· lapidis armenie et unam terre rubee et tantundem de alumine jameni
et terantur omnia ista simul et cum opus fuerit accipe de pulvere isto.
1· de laminibus sublimatis ʒ · ix· accipiendo pannum lineum grossum et
balneando ipsum cum aqua parum exprimendo ipsum et supra aspergendo
istam pulverem. Postea spargendo eodem modo pulverem supradictum super
laminas preparatas ponendo iterum laminas et pulverem desuper usque ad
complementum. Et scire debes quod in fine debes plus ponere pulverem et
stringendo istas laminas in panno isto fortiter ponendo eas in luteolo
et postea in igne faciendo ignem circumcirca et sufflando fortiter cum
manticello donec bene dissolutum fuerit. Tempore autem dissolutionis
potest esse in duabus horis si bene meditaberis et in usu habueris
omnia bene habeantur usu. Et scias quod tu debes magis ponere modum in
dissolutione quam in alio quia per te ipsum debes dissolvere et videre
quantum tempus habes dissolutionis et secundum quod tu videris in hora
secundum hoc poteris comprehendere dissolutionem eius cum pulvere et
aliquantulum plus ut non decipiaris quia si aliquantulum plus fuerit in
igne quam tibi videatur erit operatio tua melior. Sed si nondum esset
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account