Parvi licet Compendii libellus iste sit, magni tamen momenti esse eundem
experieris. Nam scias velim, Curiose Lector, opus hoc in Arabica lingua
conscriptum esse cuius ego per multos quidem annos possessor virtutis
in eiusdem ob linguae insciciam ignarus semper permanseram; donec
tandem auxilio Rabbi cuiusdam extraneam hanc linguam optime callentis
ad genuinum verborum sensum, rerumque contentarum noticiam pervenissem.
Quae autem exinde expertus et adeptus sum et tu experiri adipiscique
poteris si vir constans et intrepidus sis moreve prescripto processeris.
Ast cum spiritibus astutissimis et humano generi infensissimis tibi
agendum est: Quare cum previa sane mentis deliberacione et cautela maxima
procedas necesse est. Quod si vero rem rite tractaveris grandia et
mirabilia perpetrare poteris. Reliqua te opus ipsum satis docebit. Unum
hoc ultimatim te enixe adhortamus ut libellum istum optime custodias, ne
in manus curiose juventutis seu ignorancium hominum incidat. Siquidem
per eius lecturam, nisi more prescripto fiat, funestissime tragedie
orirentur. Quare ipse autor in prima pagina admonet ut in silencio
legatur. Nemo igitur quiscumque sit absque circulo clara et alto voce
insertas Spirituum citaciones legere presumat nisi miserrimum sui
detrimentum et interitum preceps ruere velit. Quapropter quicquid agis
prudenter agas et respice Finem. Vale. Michael Scotus Prage in Bohemia
pridie Id. Febr. Anno mcclv.
Sequitur interpretacio tocius operis.
Aspice Inspice pervolve alta sed
legere voce omnino cave.
Almuchabola Absegalim Alkakib Albaon _i.e._ Compendium Magie Innaturalis
Nigre, continens Citaciones et Vincula diversorum Spirituum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account