20. Sunt autem quidam spiritus qui recedunt ab igne et in fumum
convertuntur et faciunt convertere alias res sicut est sulphur arsenicum
ex illis est argentum vivum. Sulphuris tres sunt species. Est enim
sulphur croceum flavum et est album. Flavum autem est sicut extrahitur
de vena et tunc non est purum. Purificatur enim sic quia ponitur tritum
in patella ferrea et dissolvitur ab igne et cum dissolutum est tollatur
et iterum ponatur in patella super ignem ut eo dissoluto ponitur in
canellis factis de ferre (sic) et istud sulfur dicitur canelatum et est
valde purum a superfluitatibus. Operatur autem aliquid de eo in arte
al-chimie sed illud est valde purum. Verum est quia preparat artem (?
martem) et dat ei colorem lune. Quidam autem accipiunt laminas eris et
ponunt eas in igne et cum sunt bene rubee extinguunt eas in sulfure bene
trito miscendo fortiter cum aliquo ligno. Postmodo accipiunt laminas
illas et ponunt in igne et dimittunt purificari et cum volunt operari
accipiunt et componunt eas secundum quod scis et intellexisti superius.
Et quidam ponunt etiam de eo parum cum pulvere supradicto quando apponunt
martem in panno et bene accidit eis quia sapienter agunt.
Album enim sulfur invenitur in hispania et portatur de insula que
heble appellatur. Accipitur etiam pro nitro salso sed non equiparatur
ei quoniam igne fugit sicut spiritus, ille autem stat et non solvitur
ab igne sed funditur et tu audisti satis de eo in superioribus. Nec
loquar de eo tibi amplius. Arsenici autem due sunt species. Una est
crocei coloris et alia est rubei coloris. Croceum autem multum valet
quia mulieres utuntur eo faciendo depilatorium et preparando facies
earum a pilis. Quidam de sophistis accipiunt ʒ · 1· auri limati, libra
1· auripigmenti et terent ipsum fortiter et balneant ipsum cum urina et
ponunt totum simul in sacculo corei et stringunt ipsum et dimittunt ita
stare usque ad mensem et videtur aurum. De rubeo arsenico fit realgar.
Ista sufficiant. Et sic est finis huius libri. Explicit liber dedali in
arte alchimie.
APPENDIX IV
Text in the author’s possession.—Ms. in 4to perg. saec. xvi. vel. xvii.,
red, black, and green ink.
Interpretacio et Instruccio pro Discipulis seu Amatoribus Artis Magice
pro iis scilicet ad quorum manus post obitum meum libellus iste fortuito
aliquando perventurus est.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account