“Sed alterius domini servum,
Edecon ait, nefas est eo invito tantum facinus in se admittere.”
Quaesivit ex eo eunuchus, an facilis illi ad Attilam pateret aditus,
et num qua potestate apud Scythas esset. Ille sibi necessitudinem
intercedere cum Attila, respondit, et decretam sibi cum nonnullis
aliis Scythiae primoribus eius custodiam. Nam per vices unumquemque
eorum praescriptis diebus cum armis circa Attilam excubias agere. Tum
eunuchus, si fide interposita se obstringeret, inquit, se maximorum
bonorum illi auctorem futurum. Cui rei tractandae otio opus esse.
Hoc vero sibi fore, si ad coenam rediret sine Oreste et reliquis
legationis comitibus. Facturum se pollicitus barbarus coenae tempore
ad eunuchum pergit. Tum per Bigilam interpretem datis dextris et
iureiurando utrimque praestito, ab eunucho, se de rebus, quae Edeconi
minime damno, sed fructui et commodo essent, verba facturum, ab
Edecone, se, quae sibi crederentur, non enuntiaturum, etiamsi exsequi
nollet. Tunc eunuchus Edeconi dixit, si in Scythiam rediens Attilam
sustulerit, et Romanorum partibus accesserit, vitam in magnis opibus
beate traducturum. Eunucho Edecon assensus est. Ad hanc rem peragendam
opus esse pecuniis, non quidem multis, sed quinquaginta auri libris,
quas militibus, quibus praeesset, qui sibi ad rem impigre exsequendam
adiumento essent, divideret. Cum eunuchus, nulla mora interposita, dare
vellet, dixit barbarus, se prius ad renuntiandam legationem dimitti
oportere, et una secum Bigilam, qui Attilae de transfugis responsum
acciperet; per eum enim se illi, qua ratione aurum sibi mitteret,
indicaturum. Etenim Attilam se, simulatque redierit, percunctaturum,
ut reliquos omnes, quae munera sibi et quantae pecuniae a Romanis dono
datae sint. Neque id celare per collegas et comites licitum fore. Visus
est eunucho barbarus recta sentire, et eius est amplexus sententiam.
Itaque eo a coena dimisso, ad Imperatorem consilium initum detulit, qui
Martialium, magistri officiorum munere fungentem, ad se venire iussum
docuit conventionem cum barbaro factam: id enim illi credi et committi
iure magistratus, quem gerebat, necesse fuit. Nam omnium Imperatoris
consiliorum magister est particeps, sub cuius cura sunt tabellarii,
interpretes et milites, qui palatii custodiae deputati sunt. Imperatore
autem et Martialio de tota re consultantibus placuit, non solum
Bigilam, sed et Maximinum legatum mittere ad Attilam.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account