C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
30. Postquam res in Africa gestas quoque modo actae forent fama
divulgavit, Romae per omnes locos et conventus de facto consulis agitari.
Apud plebem gravis invidia, patres solliciti erant; probarentne tantum
flagitium, an decretum consulis subverterent, parum constabat.[180] Ac
maxime eos potentia Scauri, quod is auctor et socius Bestiae ferebatur, a
vero bonoque impediebat. At G. Memmius, cujus de libertate ingenii et
odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras
senatus contionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rem
publicam, ne libertatem suam desererent, multa superba et crudelia
facinora nobilitatis ostendere; prorsus intentus omni modo plebis animum
accendebat. Sed quoniam ea tempestate Romae Memmii facundia clara
pollensque fuit, decere existimavi unam ex tam multis orationem ejus
perscribere, ac potissimum ea dicam, quae in contione post reditum
Bestiae hujuscemodi verbis disseruit.
[180] _Parum constabat_, 'was not firmly determined upon;' namely, _iis,
patribus_--that is, they had not yet made up their minds.
31. 'Multa me dehortantur a vobis,[181] Quirites, ni studium rei publicae
omnia superet, opes factionis, vestra patientia, jus nullum, ac maxime,
quod innocentiae plus periculi quam honoris est. Nam illa quidem piget
dicere, his annis XV.[182] quam ludibrio fueritis superbiae paucorum,
quam foede quamque inulti perierint vestri defensores, ut vobis animus ab
ignavia[183] atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem, obnoxiis
inimicis,[184] exsurgitis, atque etiamnunc timetis eos, quibus decet
terrori esse. Sed quamquam haec talia sunt, tamen obviam ire factionis
potentiae animus subigit.[185] Certe ego libertatem, quae mihi a parente
meo tradita est, experiar; verum id frustra an ob rem[186] faciam, in
vestra manu situm est, Quirites. Neque ego vos hortor, quod saepe majores
vestri fecere, uti contra injurias armati eatis. Nihil vi, nihil
secessione opus est: necesse est suomet ipsi more praecipites eant.[187]
Occisso Ti. Graccho, quem regnum parare ajebant, in plebem Romanam
quaestiones habitae sunt. Post G. Gracchi et M. Fulvi caedem item vestri
ordinis multi mortales in carcere necati sunt; utriusque cladis non lex,
verum libido eorum finem fecit. Sed sane fuerit regni paratio plebi sua
restituere; quicquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, jure factum
sit.[188] Superioribus annis taciti indignabamini aerarium expilari,
reges et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem
et summam gloriam et maximas divitias esse; tamen haec talia facinora
impune suscepisse parum habuere.[189] Itaque postremo leges, majestas
vestra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos, qui ea
fecere, pudet aut poenitet, sed incedunt per ora vestra[190] magnifici,
sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes, perinde quasi
ea honori non praedae habeant. Servi aera parati injusta imperia
dominorum non perferunt; vos, Quirites, imperio nati, aequo animo
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account