C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
servitutem toleratis? At qui sunt hi qui rem publicam oocupavere? Homines
sceleratissimi, cruentis manibus, immani avaritia, nocentissimi iidemque
superbissimi, quibus fides, decus, pietas, postremo honesta atque
inhonesta omnia quaestui sunt. Pars eorum occidisse tribunos plebis, alii
quaestiones injustas, plerique caedem in vos fecisse, pro munimento
habent.[191] Ita quam quisque pessime fecit, tam maxime[192] tutus est:
metum a scelere suo ad ignaviam vestram transtulere;[193] quos omnes
eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit.[194] Sed haec
inter bonos amicitia, inter malos factio est. Quodsi tam vos libertatis
curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto neque
res publica, sicuti nunc, vastaretur, et beneficia vestra[195] penes
optimos, non audacissimos, forent. Majores vestri parandi juris et
majestatis constituendae gratia bis per secessionem armati Aventinum
occupavere,[196] vos pro libertate, quam ab illis accepistis, non summa
ope nitemini?[197] atque eo vehementius, quo majus dedecus est parta
amittere quam omnino non paravisse. Dicet aliquis: Quid igitur censes?
Vindicandum in eos,[198] qui hosti prodidere rem publicam? Non manu neque
vi, quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est, verum
quaestionibus[199] et indicio ipsius Jugurthae, qut si dediticius est,
profecto jussis vestris obediens erit; sin ea contemnit, scilicet
existimabitis, qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Jugurtham
scelerum impunitas, ad paucos potentes maximae divitiae, in rem publicam
damna atque dedecora pervenerint. Nisi forte[200] nondum etiam vos
dominationis eorum satietas tenet, et illa quam haec tempora magis
placent, quum regna, provinciae, leges, jura, judicia, bella atque paces,
postremo divina et humana omnia penes paucos erant; vos autem, hoc est,
populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis
habebatis animam retinere; nam servitutem quidem quis vestrum recusare
audebat? Atque ego, tametsi viro flagitiosissimum existimo impune
injuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissimis ignoscere,
quoniam cives sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem
casura esset. Nam et illis, quantum importunitatis habent,[201] parum est
impune male fecisse, nisi deinde faciundi licentia eripitur, et vobis
aeterna sollicitudo remanebit, quum intellegetis aut serviundum esse aut
permanus libertatem retinendam. Nam fidei quidem aut concordiae quae spes
est? Dominari illi volunt, vos liberi esse, facere illi injurias, vos
prohibere; postremo sociis vestris veluti hostibus, hostibus pro sociis
utuntur. Potestne in tam diversis mentibus pax aut amicitia esse? Quare
moneo hortorque vos, ne tantum scelus impunitum omittatis. Non peculatus
aerarii factus est, neque per vim sociis ereptae pecuniae, quae quamquam
gravia sunt, tamen consuetudine jam pro nihilo habentur: hosti acerrimo
prodita senatus auctoritas, proditum imperium vestrum, domi militiaeque
res publica venalis fuit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account