C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
4. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi
reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium
socordia atque desidia bonum otium conterere;[30] neque vero agrum
colendo aut venando, servilibus officiis,[31] intentum aetatem agere; sed
a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus
statui res gestas populi Romani carptim,[32] ut quaeque memoria digna
videbantur, perscribere; eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei
publicae animus liber erat. Igitur de Catilinae conjuratione quam
verissime potero paucis absolvam:[33] nam id facinus in primis ego
memorabile existimo sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis
moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.
[30] _Conterere_--that is, _consumere_, 'to waste my fair leisure.'
[31] Sallust here calls agriculture and the chase occupations of men in a
servile condition, although the majority of the ancients considered
the former especially as the most honourable occupation of free
citizens. But he seems to think that in comparison with the important
business of writing the history of his country, agriculture and the
chase are not suitable occupations for a man who has at one time
taken an active part in political affairs.
[32] _Carptim_, 'in detached parts.'
[33] _Paucis absolvam_, 'I shall treat briefly,' or _paucis pertractabo
conjurationem Catilinae_.
5. Lucius Catilina,[34] nobili genere natus, fuit magna vi et animi et
corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic abadolescentia bella
intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere, ibique
juventutem suam exercuit. Corpus patiens[35] inediae, algoris, vigiliae,
supra quam cuiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius, cujus
rei libet[36] simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus,
ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum. Vastus
animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post
dominationem Lucii Sullae libido maxima invaserat rei publicae
capiundae,[37] neque id quibus modis assequeretur, dum sibi regnum
pararet, quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus
ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque his
artibus auxerat,[38] quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti
civitatis mores, quos pessima ac diversa inter se mala, luxuria atque
avaritia, vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus
civitatis tempus admonuit, supra repetere[39] ac paucis instituta majorum
domi militiaeque,[40] quomodo rem publicam habuerint quantamque
reliquerint, ut paulatim immutata ex pulcherrima pessima ac
flagitiosissima facta sit, disserere.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account