C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
58. Dum apud Zamam sic certatur, Jugurtha ex improviso castra hostium cum
magna manu invadit, remissis, qui in praesidio erant,[315] et omnia magis
quam proelium expectantibus, portam irrumpit. At nostri, repentino metu
perculsi, sibi quisque pro moribus consulunt; alii fugere, alii arma
capere, magna pars vulnerati aut occisi. Ceterum ex omni multitudine non
amplius quadraginta memores nominis Romani grege facto locum cepere paulo
quam alii editiorem, neque inde maxima vi depelli quiverunt, sed tela
eminus missa remittere, pauci in pluribus minus frustrari;[316] sin
Numidae propius accessissent, ibi vero[317] virtutem ostendere et eos
maxima vi caedere, fundere atque fugare. Interim Metellus quum accerrime
rem gereret, clamorem hostilem a tergo accepit, dein converso equo
animadvertit fugam ad se versum fieri, quae res indicabat populares esse.
Igitur equitatum omnem ad castra propere mittit, ac statim G. Marium
cum cohortibus sociorum, eumque lacrimans per amicitiam perque rem
publicam obsecrat, ne quam contumeliam remanere in exercitu victore neve
hostes inultos abire sinat. Ille brevi mandata efficit. At Jugurtha
munimento castrorum impeditus, quum alii super vallum praecipitarentur,
alii in angustiis ipsi sibi properantes officerent, multis amissis in
loca munita sese recepit. Metellus, infecto negotio, postquam nox aderat,
in castra cum exercitu revertitur.
[315] 'Those who had been left behind to protect the camp being remiss'
(careless, unconcerned); a figurative use of _remissus_, taken from a
bow when it is not stretched.
[316] 'As they, being few, less missed in throwing their darts among
the many.' The deponent _frustari_ here has a reflective meaning,
'to exert one's self in vain,' 'to deceive one's self,' and must be
conceived to come from the active _frustrare_, 'to frustrate.'
[317] 'Then, indeed (in truth), they showed,' &c. Respecting _vero_ in
the apodosis, see note on chap. 50.
59. Igitur postero die, prius quam ad oppugnandum egrederetur, equitatum
omnem in ea parte, qua regis adventus erat, pro castris agitare jubet,
portas et proxima loca tribunis dispertit, deinde ipse pergit ad oppidum
atque uti superiore die murum aggreditur. Interim Jugurtha ex occulto
repente nostros invadit; qui in proximo locati fuerant, paulisper territi
perturbantur, reliqui cito subveniunt. Neque diutius Numidae resistere
quivissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu
facerent;[318] quibus illi freti, non uti equestri proelio solet, sequi,
dein cedere, sed adversis equis concurrere, implicare ac perturbare
aciem; ita expeditis peditibus suis hostes paene victos dare.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account