C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
56. Romanus imperator ubi se dolis fatigari videt neque ab hoste copiam
pugnandi fieri, urbem magnam et in ea parte qua sita erat arcem regni,
nomine Zamam,[311] statuit oppugnare, ratus id quod negotium poscebat
Jugurtham laborantibus suis auxilio venturum ibique proelium fore. At
ille, quae parabantur a perfugis edoctus, magnis itineribus Metellum
antevenit, oppidanos hortatur, moenia defendant, additis auxilio
perfugis, quod genus ex copiis regis, quia fallere nequibat, firmissimum
erat. Praeterea pollicetur in tempore[312] semet cum exercitu affore. Ita
compositis rebus in loca quam maxime occulta discedit ac post paulo
cognoscit Marium ex itinere frumentatum cum paucis cohortibus Siccam
missum, quod oppidum primum omnium post malam pugnam ab rege defecerat.
Eo cum delectis equitibus noctu pergit et jam egredientibus Romanis in
porta pugnam facit; simul magna voce Siccenses hortatur, uti cohortes ab
tergo circumveniant; fortunam illis praeclari facinoris casum dare; si id
fecerint, postea sese in regno, illos in libertate sine metu aetatem
acturos. Ac ni Marius signa inferre atque evadere oppido properavisset,
profecto cuncti aut magna pars Siccensium fidem mutavissent; tanta
mobilitate sese Numidae agunt. Sed milites Jugurthini paulisper ab rege
sustentati, postquam majore vi hostes urguent, paucis amissis profugi
discedunt.
[311] _Zama_, a town celebrated for the victory gained, about one hundred
years before, by Scipio over Hannibal. It was situated, according
to Polybius, five days' march south of Carthage.
[312] _In tempore_, 'in due time,' 'in proper time.' Zumpt, S 475, note.
57. Marius ad Zamam pervenit; id oppidum in campo situm, magis opere quam
natura munitum erat, nullius idoneae rei egens, armis virisque opulentum.
Igitur Metellus pro tempore atque loco paratis rebus cuncta moenia
exercitu circumvenit, legatis imperat, ubi quisque curaret. Deinde signo
dato undique simul clamor ingens oritur; neque ea res Numidas terret,
infensi intentique sine tumultu manent; proelium incipitur. Romani, pro
ingenio quisque, pars eminus glande aut lapidibus pugnare; alii succedere
ac murum modo suffodere, modo scalis aggredi, cupere proelium in manibus
facere.[313] Contra ea oppidani in proximos saxa volvere, sudes, pila,
praeterea pice et sulfure taedam mixtam ardenti[314] mittere. Sed ne
illos quidem, qui procul manserant, timor animi satis muniverat; nam
plerosque jacula tormentis aut manu emissa vulnerabant, parique periculo,
sed fama impari, boni atque ignavi erant.
[313] _Proelium facere in manibus_, the same as _pugnare cominus, manus
conserere_, 'to be engaged in close combat.'
[314] 'Torches mixed of burning pitch and sulphur;' that is, burning
torches of pitch and sulphur. The singular _taedam_ is used in a
collective sense for the plural _taedas_.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account