C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
memoriam sui praeclaram; virtutem non reliquere, neque poterant; ea sola
neque datur dono neque accipitur. Sordidum me et incultis moribus aiunt,
quia parum scite convivium exorno, neque histrionem ullum, neque pluris
pretii coquum quam villicum habeo.[462] Quae mihi libet confiteri,
Quirites; nam ex parente meo et ex aliis sanctis viris ita accepi,
munditias mulieribus, viris laborem convenire, omnibusque bonis oportere
plus gloriae quam divitiarum esse; arma, non supellectilem decori esse.
Quin ergo quod juvat, quod carum aestimant, id semper faciant;[463]
ament, potent, ubi adolescentiam habuere, ibi senectutem agant, in
conviviis, dediti ventri et turpissimae parti corporis; sudorem, pulverem
et alia talia relinquant nobis, quibus illa epulis jucundiora sunt. Verum
noti est ita. Nam ubi se flagitiis dedecoravere turpissimi viri, bonorum
praemia ereptum eunt.[464] Ita injustissime luxuria et ignavia, pessimae
artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae
cladi sunt.[465] Nunc, quoniam illis, quantum mores mei, non illorum
flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica loquar. Primum omnium
de Numidia bonum habete animum, Quirites; nam quae ad hoc tempus
Jugurtham tutata sunt, omnia removistis,[466] avaritiam, imperitiam atque
superbiam. Deinde exercitus ibi est, locorum sciens, sed mehercule magis
strenuus quam felix; nam magna pars ejus avaritia aut temeritate ducum
attrita est.[467] Quamobrem vos, quibus militaris aetas est, adnitimini
mecum et capessite rem publicam,[468] neque quemquam ex calamitate
aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit. Egomet in agmine, in
proelio consultor idem[469] et socius periculi vobiscum adero, meque
vosque in omnibus rebus juxta geram.[470] Et profecto dis juvantibus
omnia matura sunt, victoria, praeda, laus; quae si dubia aut procul
essent, tamen omnes bonos rei publicae subvenire decebat.[471] Etenim
nemo ignavia immortalis factus est, neque quisquam parens liberis, uti
aeterni forent, optavit, magis, uti boni honestique vitam exigerent.
Plura dicerem, Quirites, si timidis virtutem verba adderent; nam strenuis
abunde dictum puto.'
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account