C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec
illum cepi. Verum homines corrupti superbia ita aetatem agunt, quasi
vestros honores contemnant; ita hos petunt, quasi honeste vixerint. Nae
illi falsi sunt, qui diversissimas res pariter expectant, ignaviae
voluptatem et praemia virtutis. Atque etiam, quum apud vos aut in senatu
verba faciunt, pleraque oratione majores suos extollunt, eorum fortia
facta memorando clariores sese putant. Quod contra est; nam quanto vita
illorum praeclarior, tanto horum socordia flagitiosior. Et profecto ita
se res habet: majorum gloria posteris quasi lumen est, neque bona neque
mala eorum in occulto patitur. Hujusce rei[452] ego inopiam fateor.
Quirites, verum id, quod multo praeclarius est, meamet[453] facta mihi
dicere licet. Nunc videte, quam iniqui sint. Quod ex aliena virtute sibi
arrogant, id mihi ex mea non concedunt, scilicet quia imagines non habeo
et quia mihi nova nobilitas est, quam certe peperisse melius est quam
acceptam corrupisse. Equidem ego non ignoro, si jam mihi respondere
velint, abunde illis facundam et compositam orationem fore. Sed in maximo
vestro beneficio, quum omnibus locis me vosque maledictis lacerent, non
placuit reticere, ne quis modestiam in conscientiam duceret.[454] Nam me
quidem ex animi mei sententia nulla oratio laedere potest; quippe vera
necesse est bene praedicet, falsam vita moresque mei superant. Sed
quoniam vestra consilia accusantur, qui mihi summum honorem et maximum
negotium imposuistis, etiam atque etiam reputate, num eorum poenitundum
sit. Non possum fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus
majorum meorum ostentare, at, si res postulet, hastas, vexillum,
phaleras, alia militaria dona,[455] praeterea cicatrices adverso corpore.
Hae sunt meae imagines, haec nobilitas, non hereditate relicta, ut illa
illis, sed quae egomet plurimis laboribus et periculis quaesivi. Non sunt
composita mea verba; parum id facio;[456] ipsa se virtus satis ostendit;
illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant. Neque litteras
Graecas didici; parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem
doctoribus nihil profuerunt.[457] At illa multo optima rei publicae
doctus sum, hostem ferire, praesidia agitare,[458] nihil metuere nisi
turpem famam, hiemem et aestatem juxta pati, humi requiescere, eodem
tempore inopiam et laborem tolerare. His ego praeceptis milites hortabor,
neque illos arte colam,[459] me opulenter, neque gloriam meam laborem
illorum faciam. Hoc est utile, hoc civile imperium. Namque quum tute per
mollitiem agas, exercitum supplicio cogere,[460] id est dominum, non
imperatorem esse. Haec atque talia majores vestri faciundo seque remque
publicam celebravere.[461] Quis nobilitas freta, ipsa dissimilis moribus,
nos illorum aemulos contemnit, et omnes honores non ex merito, sed quasi
debitos a vobis repetit. Ceterum homines superbissimi procul errant.
Majores eorum omnia, quae licebat, illis reliquere, divitias, imagines,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account