C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
91. Ceterum in itinere cotidie pecus exercitui per centurias, item turmas
[495] aequaliter distribuerat, et ex coriis utres uti fierent curabat;
simul et inopiam frumenti lenire et ignaris omnibus parare, quae mox usui
forent; denique sexto die, quum ad flumen ventum est, maxima vis utrium
effecta. Ibi castris levi munimento positis, milites cibum capere atque,
uti simul cum occasu solis egrederentur, paratos esse jubet, omnibus
sarcinis abjectis, aqua modo seque et jumenta onerare. Dein, postquam
tempus visum, castris egreditur noctemque totam itinere facto consedit;
idem proxima facit, dein tertia multo ante lucis adventum pervenit in
locum tumulosum ab Capsa non amplius duum[496] milium intervallo; ibique
quam occultissime potest, cum omnibus copiis opperitur. Sed ubi dies
coepit et Numidae nihil hostile metuentes, multi oppido egressi, repente
omnem equitatum et cum his velocissimos pedites cursu tendere ad Capsam
et portas obsidere jubet; deinde ipse intentus propere sequi, neque
milites praedari sinere. Quae postquam oppidani cognovere, res
trepidae,[497] metus ingens, malum improvisum, ad hoc pars civium extra
moenia in hostium potestate, coegere, uti deditionem facerent. Ceterum
oppidum incensum, Numidae puberes interfecti, alii omnes venumdati,
praeda militibus divisa. Id facinus contra jus belli non avaritia neque
scelere consulis admissum, sed quia locus Jugurthae opportunus, nobis
aditu difficilis, genus hominum mobile, infidum ante, neque beneficio
neque metu coercitum.[498]
[495] _Per_ implies an equal distribution among the centuries and turmae.
[496] _Duum_ for _duorum_ occurs most frequently in connection with
_milium_. See Zumpt, S 115, note 2.
[497] _Res trepidae_, 'a dangerous situation.'
[498] Sallust feels that he must excuse or explain the destruction of a
town which had surrendered at discretion.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account