C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
92. Postquam tantam rem Marius sine ullo suorum incommodo patravit,
magnus et clarus antea, major atque clarior haberi coepit. Omnia non bene
consulta in virtutem trahebantur,[499] milites modesto imperio habiti
simul et locupletes ad coelum ferre, Numidae magis quam mortalem timere,
postremo omnes, socii atque hostes, credere illi aut mentem divinam esse
aut deorum nutu cuncta portendi.[500] Sed consul, ubi ea res bene evenit,
ad alia oppida pergit, pauca repugnantibus Numidis capit, plura deserta
propter Capsensium miserias igni corrumpit; luctu atque caede omnia
complentur. Denique multis locis potitus ac plerisque exercitu incruento,
aliam rem aggreditur non eadem asperitate qua Capsensium,[501] ceterum
haud secus difficilem. Namque haud longe a flumine Mulucha, quod
Jugurthae Bocchique regnum disjungebat, erat inter ceteram planitiem mons
saxeus, mediocri castello satis patens, in immensum editus, uno
perangusto aditu relicta, nam omnia[502] natura velut opere atque
consulto praeceps. Quem locum Marius, quod ibi regis thesauri erant,
summa vi capere intendit. Sed ea res forte quam consilio melius gesta.
Nam castello virorum atque armorum satis magna vis, et frumenti,[503] et
fons aquae; aggeribus turribusque et aliis machinationibus locus
importunus, iter castellanorum[504] angustum admodum, utrimque praecisum.
Vineae cum ingenti periculo frustra agebantur; nam quum eae paulo
processerant, igni aut lapidibus corrumpebantur, milites neque pro opere
consistere propter iniquitatem loci, neque inter vineas sine periculo
administrare;[505] optimus quisque cadere aut sauciari, ceteris metus
augeri.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account