C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
93. At Marius, multis diebus et laboribus consumptis, anxius trahere cum
animo suo, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam
opperiretur, qua saepe prospere usus fuerat. Quae quum multos dies
noctesque aestuans[506] agitaret, forte quidam Ligus,[507] ex cohortibus
auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus, haud procul ab
latere castelli, quod aversum proeliantibus erat, animum advertit inter
saxa repentes cochleas; quarum quum unam atque alteram, dein plures
peteret, studio legundi paulatim prope ad summum montis egressus
est.[508] Ubi postquam solitudinem intellexit, more humani ingenii cupido
difficilia faciundi animum vertit.[509] Et forte in eo loco grandis ilex
coaluerat inter saxa paulum modo prona, dein flexa atque aucta in
altitudinem, quo cuncta gignentium natura fert; cujus ramis modo, modo
eminentibus saxis nisus Ligus castelli planitiem perscribit,[510] quod
cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant.[511] Exploratis omnibus,
quae mox usui fore ducebat, eadem regreditur, non temere, uti escenderat,
sed temptans omnia et circumspiciens. Itaque Marium propere adit, acta
edocet, hortatur, ab ea parte, qua ipse escenderat, castellum temptet;
pollicetur sese itineris periculique ducem. Marius cum Ligure, promissa
ejus cognitum, ex praesentibus misit;[512] quorum uti cujusque ingenium
erat, ita rem difficilem aut facilem nuntiavere. Consulis animus tamen
paulum arrectus. Itaque ex copia tubicinum et cornicinum numero quinque
quam velocissimos delegit,[513] et cum his, praesidio qui forent, quatuor
centuriones, omnesque Liguri parere jubet, et ei negotio proximum diem
constituit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account