C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
94. Sed ubi ex praecepto tempus visum, paratis compositisque omnibus ad
locum pergit.[514] Ceterum illi, qui ascensuri erant, praedocti ab duce,
arma ornatumque mutaverant, capite atque pedibus nudis, uti prospectus
nisusque per saxa facilius foret;[515] super terga gladii et scuta, verum
ea Numidica ex coriis, ponderis gratia simul et offensa quo levius
streperent.[516] Igitur praegrediens Ligus saxa, et si quae vetustate
radices eminebant,[517] laqueis vinciebat, quibus allevati milites
facilius escenderent, interdum timidos insolentia itineris levare manu,
ubi paulo asperior ascensus erat, singulos prae se inermes mittere,
deinde ipse cum illorum armis sequi, quae dubia nisu videbantur,
potissimus temptare,[518] ac saepius eadem ascendens descendensque, dein
statim digrediens,[519] ceteris audaciam addere. Igitur diu multumque
fatigati tandem in castellum perveniunt, desertum ab ea parte, quod omnes
sicuti aliis diebus adversum hostes aderant. Marius, ubi ex nuntiis, quae
Ligus egerat, cognovit, quamquam toto die intentos proelio Numidas
habuerat, tum vero cohortatus milites et ipse extra vineas egressus,
testudine acta succedere et simul hostem tormentis sagittariisque et
funditoribus eminus terrere. At Numidae saepe antea vineis Romanorum
subversis, item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur; sed pro
muro dies noctesque agitare, maledicere Romanis ac Mario vecordiam
objectare; militibus nostris Jugurthae servitium minari, secundis rebus
feroces esse. Interim omnibus, Romanis hostibusque, proelio intentis,
magna utrimque vi pro gloria atque imperio his, illis pro salute
certantibus, repente a tergo signa canere; ac primo mulieres et pueri,
qui visum processerant, fugere, deinde uti quisque muro proximus erat,
postremo cuncti, armati inermesque. Quod ubi accidit, eo acrius Romani
instare, fundere ac plerosque tanturamodo sauciare, dein super occisorum
corpora vadere, avidi gloriae certantes murum petere, neque quemquam
omnium praeda morari. Sic forte correcta Marii temeritas gloriam ex culpa
invenit.[520]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account