C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
7. Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque ingenium
in promptu habere.[52] Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt,
semperque his aliena virtus formidolosa est. Sed civitas incredibile
memoratu est adepta[53] libertate quantum brevi[54] creverit; tanta
cupido gloriae incesserat.[55] Jam primum juventus, simul ac belli
patiens erat, in castris per laborem usu militiam discebat, magisque in
decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis
libidinem habebant.[56] Igitur talibus viris non labos[57] insolitus, non
locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus;
virtus omnia domuerat. Sed gloriae maximum certamen inter ipsos erat: sic
se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus
faceret, properabat; eas[58] divitias, eam bonam famam magnamque
nobilitatem putabant; laudis avidi, pecuniae liberales erant; gloriam
ingentem, divitias honestas volebant. Memorare possem, quibus in locis
maximas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbes
natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto
traheret.
[52] _In promptu habere_, 'to have in readiness,' and also 'to bring
into action,' or 'to make use of.' Sallust means to say, that in
consequence of the introduction of annual magistrates, every one
increased his efforts to distinguish himself, and to make his talents
shine.
[53] _Adepta_ is here used in a passive sense, contrary to the usage of
the best authors, in accordance with which he might have said
_adepta libertatem_.
[54] _Brevi_, 'in a short time.'
[55] _Incesserat_; supply _in eos_ or _iis_, referring to _cives_,
implied in the preceding _civitas_.
[56] _Habebant_ should have been _habebat_, since _discebat_ precedes.
But see Zumpt, S 366.
[57] _Labos_, a rarer form for _labor_, as _honos_ and _lepos_, which are
even more frequently found than _honor_ and _lepor_.
[58] _Eas_ agrees with _divitias_, though in English we say, in such
cases, 'This,' or 'these things they considered as riches.' See
Zumpt, S 372.
8. Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex libidine
magis quam ex vero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti
ego aestimo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto[59]
minores tamen quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna
ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maximis[60]
celebrantur. Ita eorum, qui ea fecere, virtus tanta habetur, quantum ea
verbis potuere extollere praeclara ingenia. At populo Romano nunquam ea
copia fuit, quia prudentissimus quisque maxime negotiosus erat;[61]
ingenium nemo sine corpore exercebat; optimus quisque facere quam dicere,
sua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account