C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
111. Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et de communibus
rebus multis disseruit. Denique regi patefecit, 'quod polliceatur,
senatum et populum Romanum, quoniam amplius armis valuissent, non in
gratiam habituros;[624] faciundum aliquid, quod illorum magis quam sua
rettulisse videretur; id adeo in promptu esse, quoniam Jugurthae copiam
haberet; quem si Romanis tradidisset, fore, ut illi plurimum deberetur;
amicitiam, foedus, Numidiae partem, quam nunc peteret, tunc ultro
adventuram.'[625] Rex primo negitare;[626] affinitatem, cognationem,
praeterea foedus intervenisse; ad hoc metuere, ne fluxa fide usus
popularium animos averteret, quis et Jugurtha carus et Romani invisi
erant. Denique saepius fatigatus lenitur et ex voluntate Sullae omnia se
facturum promittit. Ceterum ad simulandam pacem, cujus Numida defessus
bello avidissimus, quae utilia visa, constituunt. Ita composito dolo
digrediuntur.
[624] 'What he promised them, they would not consider as a favour (as a
thing for which they owed him gratitude); that he must do something
beyond, something that might appear to be their interest more than
his.'
[625] 'Would then come to him,' implying an advantage gained without
exertion.
[626] _Negitare_, a rare word, but very expressive; for the simple
_negare_, in a case like this, is stronger than a repeated assertion
that you cannot, or will not, do a certain thing. The _affinitas_
(connexion by marriage) refers to what is mentioned chap. 80, a
daughter of Bocchus being married to Jugurtha. Respecting their
cognatio_ (relation by blood) nothing is known, but there must have
been a family connexion between the neighbouring kings.
_Intervenisse_--that is, _factum esse_--referring especially to
_foedus_.
112. At rex postero die Asparem Jugurthae legatum appellat dicitque sibi
per Dabarem ex Sulla cognitum, posse condicionibus bellum poni;[627]
quamobrem regis sui sententiam exquireret. Ille laetus in castra
Jugurthae venit; dein ab illo cuncta edoctus, properato itinere post diem
octavum redit ad Bocchum et ei denuntiat, 'Jugurtham cupere omnia, quae
imperarentur, facere, sed Mario parum confidere; saepe antea cum
imperatoribus Romanis pacem conventam[628] frustra fuisse. Ceterum
Bocchus si ambobus consultum et ratam pacem vellet, daret operam, ut una
ab omnibus quasi de pace in colloquium veniretur, ibique sibi Sullam
traderet; quum talem virum in potestatem habuisset,[629] tum fore, uti
jussu senatus populique Romani foedus fieret, neque hominem nobilem non
sua ignavia sed ob rem publicam[630] in hostium potestate relictum iri.'
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account