C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
36. Sed ipse paucos dies commoratus apud G. Flaminium in agro
Arretino,[183] dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum
fascibus atque aliis imperii insignibus in castra ad Manlium contendit.
Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostes
judicat; ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude[184]
liceret ab armis discedere praeter[185] rerum capitalium condemnatis.
Praeterea decernit, uti consules delectum habeant, Antonius cum exercitu
Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit. Ea tempestate mihi
imperium populi Romani multo maxime miserabile visum est, cui quum ad
occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque
divitiae, quae prima mortales putant, affluerent, fuere tamen cives, qui
seque remque publicam obstinatis animis perditum irent.[186] Namque
duobus senati decretis ex tanta multitudine neque praemio inductus
conjurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium
discesserat; tanta vis morbi uti tabes plerosque civium animos invaserat.
[183] _In agro Arretino_, 'in the territory of Arretium,' in the heart
of Etruria, near the lake Trasimenus.
[184] _Sine fraude_, 'without injury'--that is, without the fact that
hitherto they had been with Manlius, drawing any punishment upon
them.
[185] _Praeter_, adverbially for _praeterquam_; but he might also have
used _praeter_ as a preposition: _praeter--condemnatas_.
[186] _Perditum irent_. See Zumpt, S 669.
37. Neque solum illis aliena[187] mens erat, qui conscii conjurationis
fuerant, sed omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinae incepta
probabat. Id adeo[188] more suo videbatur facere. Nam semper in civitate,
quibus opes nullae sunt, bonis[189] invident, malos extollunt, vetera
odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba
atque seditionibus sine cura aluntur; quoniam egestas facile habetur[190]
sine damno. Sed urbana plebes, ea vero[191] praeceps ierat multis de
causis. Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxime
praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo
omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in
sentinam[192] confluxerant. Deinde multi memores Sullanae victoriae, quod
ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, ut
regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret,
ex victoria talia sperabat. Praeterea juventus, quae in agris manuum
mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus
excita[193] urbanum otium ingrato labori praetulerat; eos atque alios
omnes malum publicum alebat. Quo minus mirandum est homines egentes,
malis moribus, maxima spe, rei publicae juxta ac sibi consuluisse.[194]
Praeterea quorum,[195] victoria Sullae parentes proscripti, bona erepta,
jus libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli eventum
expectabant. Ad hoc quicunque aliarum atque senatus partium erant,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account