C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
8. Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles,
quibus divitiae bono honestoque potiores erant,[51] factiosi domi,
potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Jugurthae non
mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset,
fore, uti solus imperio Numidiae potiretur, in ipso maximam virtutem,
Romae omnia venalia esse. Sed postquam Numantia deleta P. Scipio
dimittere auxilia et ipse reverti domum decrevit, donatum atque laudatum
magnifice pro contione[52] Jugurtham in praetorium abduxit ibique secreto
monuit, uti potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret
neu quibus[53] largiri insuesceret; periculose a paucis emi, quod
multorum esset: si permanere vellet in suis artibus,[54] ultro illi et
gloriam et regnum venturum, sin properantius pergeret, suamet ipsum
pecunia praecipitem casurum.
[51] 'To whom wealth was of more importance than that which is good and
noble.'
[52] For the meaning of _pro_ in this and similar expressions, see
Zumpt, S 311.
[53] Not to make presents to individuals, _quibus_ being used for
_aliquibus_. Scipio must have seen with displeasure the intimacy
between Jugurtha and certain young ambitious Romans of an equivocal
character.
[54] 'In his own mode of acting,' must be understood here of his
honourable mode of acting; though there are also _malae artes_, such
as faithlessness, cunning, flattery, and the like.
9. Sic locutus cum litteris eum, quas Micipsae redderet, dimisit. Earum
sententia haec erat: 'Jugurthae tui bello Numantino longe maxima virtus
fuit, qnam rem tibi certo[55] scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus
est; ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur. Tibi quidem
pro nostra amicitia gratulor. En habes virum dignum te atque avo suo
Masinissa.' Igitur rex, ubi ea, quae fama acceperat, ex litteris
imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus
flexit animum suum et Jugurtham beneficiis vincere aggressus est,
statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem
instituit. Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate confectus quum
sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis itemque
Adherbale et Hiempsale filiis dicitur hujuscemodi verba cum Jugurtha
habuisse:[56]
[55] _Certo scio_; we also find _certe scio_. See Zumpt, S 266, note.
[56] _Verba habere_ is sometimes used in the sense of _orationem habere_.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account