C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
14. 'Patres conscripti, Micipsa pater meus moriens mihi praecepit, uti
regni Numidiae tantummodo procurationem[78] existimarem meam, ceterum jus
et imperium ejus penes vos esse; simul eniterer domi militiaeque quam
maximo usui esse populo Romano; vos mihi cognatorum, vos affinium[79]
loco ducerem: si ea fecissem, in vestra amicitia exercitum, divitias,
munimenta regni me habiturum. Quae quum praecepta parentis mei agitarem,
Jugurtha, homo omnium, quos terra sustinet,[80] sceleratissimus contempto
imperio vestro, Masinissae me nepotem et jam ab stirpe socium atque
amicum populi Romani regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, patres
conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram,[81] vellem potius ob mea
quam ob majorum meorum beneficia posse a vobis auxilium petere, ac maxime
deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem; secundum ea, si
desideranda erant, uti debitis uterer.[82] Sed quoniam parum tuta per se
ipsa probitas est, neque mihi in manu fuit,[83] Jugurtha qualis foret, ad
vos confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi misserimum est, cogor
prius oneri quam usui esse. Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a
vobis recepti sunt, aut in suis dubiis rebus societatem vestram
appetiverunt; familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi
amicitiam instituit, quo tempore magis fides ejus quam fortuna petenda
erat.[84] Quorum progeniem vos, patres conscripti, nolite pati me nepotem
Masinissae[85] frustra a vobis auxilium petere. Si ad impetrandum nihil
causae haberem praeter miserandam fortunam, quod paulo ante rex genere,
fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops, alienas opes
expecto, tamen erat majestatis Romani populi[86] prohibere injuriam neque
pati cujusquam regnum per scelus crescere. Verum ego iis finibus ejectus
sum, quos majoribus meis populus Romanus dedit, unde pater et avus meus
una vobiscum expulere Syphacem et Carthaginienses. Vestra beneficia mihi
erepta sunt, patres conscripti, vos in mea injuria despecti estis. Eheu
me miserum! Hucine, Micipsa pater, beneficia tua evasere,[87] ut, quem tu
parem cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissimum stirpis
tuae extinctor sit? Nunquam ergo familia nostra quieta erit![88] semperne
in sanguine, ferro, fuga versabimur? Dum Carthaginienses incolumes fuere,
jure omnia saeva patiebamur; hostes ab latere, vos amici procul, spes
omnis in armis erat. Postquam illa pestis ex Africa ejecta est, laeti
pacem agitabamus, quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos
jussissetis.[89] Ecce autem ex improviso Jugurtha, intoleranda audacia,
scelere atque superbia sese efferens, fratre meo atque eodem propinquo
suo[90] interfecto, primum regnum ejus sceleris sui praedam fecit, post,
ubi me iisdem dolis non quit[91] capere, nihil minus quam vim aut bellum
expectantem in imperio vestro, sicuti videtis, extorrem patria,[92] domo,
inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius[93] quam in meo
regno essem.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account