C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
Ego sic existimabam, patres conscripti, uti praedicantem
audiveram patrem meum, qui vestram amicitiam diligenter colerent, eos
multum laborem suscipere, ceterum ex omnibus maxime tutos[94] esse. Quod
in familia nostra fuit,[95] praestitit, uti in omnibus bellis adesset
vobis; nos uti per otium tuti simus, in vestra manu est, patres
conscripti. Pater nos duos fratres reliquit; tertium, Jugurtham,
beneficiis suis ratus est conjunctum nobis fore. Alter eorum necatus est,
alterius ipse ego manus impias vix effugi. Quid agam? aut quo potissimum
infelix accedam? Generis praesidia omnia extincta sunt; pater, uti
necesse erat, naturae concessit; fratri, quem minime decuit,[96]
propinquus per scelus vitam eripuit; affines, amicos, propinquos ceteros
alium alia clades oppressit; capti ab Jugurtha pars in crucem acti, pars
bestiis objecti sunt;[97] pauci, quibus relicta est anima, clausi in
tenebris cum maerore et luctu morte graviorem vitam exigunt.[98] Si
omnia, quae aut amisi aut ex necessariis adversa facta sunt,[99]
incolumia manerent, tamen, si quid ex improviso mali accidisset, vos
implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperii jus et
injurias omnes curae esse decet. Nunc vero exul patria, domo, solus atque
omnium honestarum rerum egens, quo accedam aut quos appellem?[100]
nationesne an reges, qui omnes familiae nostrae ob vestram amicitiam
infesti sunt?[101] An quoquam mihi adire licet, ubi non majorum meorum
hostilia monumenta plurima sint? aut quisquam nostri misereri potest, qui
aliquando vobis hostis fuit? Postremo Masinissa nos ita instituit, patres
conscripti, ne quem coleremus nisi populum Romanum, ne societates, ne
foedera nova acciperemus; abunde magna praesidia nobis in vestra amicitia
fore; si huic imperio[102] fortuna mutaretur, una occidendum nobis esse.
Virtute ac dis volentibus magni estis et opulenti; omnia secunda[103] et
obedientia sunt; quo facilius sociorum injurias curare licet. Tantum
illud vereor, ne quos privata amicitia Jugurthae parum cognita
transversos agat, quos ego audio maxima ope niti, ambire, fatigare[104]
vos singulos, ne quid de absente incognita causa statuatis, fingere me
verba et fugam simulare, cui licuerit in regno manere. Quodutinam[105]
illum cujus impio facinore in has miserias projectus sum, eadem haec
simulantem videam, et aliquando aut apud vos aut apud deos immortales
rerum humanarum cura oriatur; nae ille, qui nunc sceleribus suis ferox
atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus impietatis in parentem
nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum graves poenas
reddat.[106] Jamjam frater, animo meo carissime, quamquam tibi immaturo
et unde minime decuit vita erepta est,[107] tamen laetandum magis quam
dolendum puto casum tuum;[108] non enim regnum, sed fugam, exilium,
egestatem et omnes has, quae me premunt, aerumnas cum anima simul
amisisti. At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno,
rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam, tuasne injurias
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account