Chips from a German Workshop, Volume 4: Essays Chiefly on the Science of LanguageMüller, F. Max (Friedrich Max)
Religion
Chips from a German Workshop, Volume 4: Essays Chiefly on the Science of Language
Müller, F. Max (Friedrich Max)
Comparative linguistics; Folklore; Literature -- History and criticism; Mythology; Religions
_Apologi Phædrii ex ludicris I. Regnerii Belnensis doct. Medici,
Divione, apud Petrum Palliot, 1643 in 12, 126 pages et de plus un
index._
Le recueil se divise en deux partis, pars I., pars II. La fable en
question est à la page 32, pars I. fab. xxv.
XXV.
_Pagana et eius mercis emptor._
Pagana mulier, lac in olla fictili,
Ova in canistro, rustici mercem penus,
Ad civitatem proximam ibat venditum.
In eius aditu factus huic quidam obvius
Quanti rogavit ista quæ fers vis emi?
Et illa tanti. Tantin’? hoc fuerit nimis.
Numerare num me vis quod est æquum? vide
Hac merce quod sit nunc opus mihi plus dabo
Quam præstet illam cede, et hos nummos cape,
Ea quam superbe fœde rusticitas agit,
Hominem reliquit additis conviciis,
Quasi æstimasset vilius mercem optimam.
Aversa primos inde vix tulerat gradus,
Cum lubricato corruit strato viæ:
Lac olla fundit quassa, gallinaceæ
Testæ vitellos congerunt cœno suos
Caput cruorem mittit impingens petræ
Luxata nec fert coxa surgentem solo:
Ridetur ejus non malum, sed mens procax,
Qua merx et ipsa mercis et pretium perit;
Seque illa deflens tot pati infortunia
Nulli imputare quam sibi hanc sortem potest
Dolor sed omnis sæviter recruduit
Curationis danda cum merces fuit.
In re minori cum quis et fragili tumet
Hunc sortis ingens sternit indignatio.
NOTE H.
Hulsbach, “Sylva Sermonum,” Basileæ, 1568, p. 28: “In sylva quadam
morabatur heremicola jam satis provectæ ætatis, qui quaque die accedebat
civitatem, afferens inde mensuram mellis, qua donabatur. Hoc recondebat
in vase terreo, quod pependerat supra lectum suum. Uno dierum jacens in
lecto, et habens bacalum in manu sua, hæc apud se dicebat: Quotidie mihi
datur vasculum mellis, quod dum indies recondo, fiet tandem summa
aliqua. Jam valet mensura staterem unum. Corraso autem ita floreno uno
aut altero, emam mihi oves, quæ fœnerabunt mihi plures: quibus
divenditis coëmam mihi elegantem uxorculam, cum qua transigam vitam meam
lætanter: ex ea suscitabo mihi puellam, quam instituam honeste. Si vero
mihi noluerit obedire, hoc baculo eam ita comminuam: atque levato baculo
confregit suum vasculum, et effusum est mel, quare cassatum est suum
propositum, et manendum adhuc in suo statu.”
NOTE I.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account