Christian Sects in the Nineteenth CenturyCornwallis, Caroline Frances
Religion
Christian Sects in the Nineteenth Century
Cornwallis, Caroline Frances
Christian sects -- History -- 19th century
_R_. Divinum imperium quod in nos habet. Rom. xiv. 9.; et suprema illa
majestas. Ephes. i. 20, &c.; qua quidquid usquam est, aut excogitari
potest, præter unam tantum ipsius Dei majestatem longe excellit. 1 Cor.
xv. 27. Phil. ii. 8, 9. Heb. ii. 9. Hæc enim Christo haud naturalia
esse, sed a Deo Patre illi data fuisse, ipsumque ea per et propter mortem
atque obedientiam et resurrectionem suam adeptum esse, apertissime
scriptura testatur.
_Q_. Cur vero hæc de Christo cognoscere omnino debemus?
_R_. Quia, ut Christum divino cultu officiamus vult Deus. Joh. v. 25.
Psal. xlv. 12. Heb. i. 6. Philip. ii. 10.; ejus generis, inquam, cultu
cujus is est, quem ipsi Deo exhibere debemus.
* * * * *
_Q_. Quid de ipsa tamen Christi essentia seu natura statuis?
_R_. De Christi essentia ita statuo, illum esse hominem. Rom. v. 15.;
in virginis utero, et sic sine viri ope, divini spiritus vi conceptum ac
formatum. Matt. i. 20. 23. Luc. i. 35.; indeque genitum, primum quidem
patibilem ac mortalem. 2 Cor. xiii. 4.; donec, scilicet munus sibi a Deo
demandatum hie in terris obivit; deinde vero postquam in cœlum ascendit,
impatibilem et immortalem factum. Rom. vi. 9.
* * * * *
_Q_. Quid enim primum sibi vult, quod innuis hoc quod Christus Dei
filius sit proprius et unigenitus non omnino ad ejus naturam pertinere?
_R._ Divina ista Christi filiatio, eatenus tantum ad ejus naturam aliquo
modo referri potest, quatenus id respicit quod Christus divini Spiritus
vi sine viri ope in virginis utero conceptus et formatus fuit. Nam
hujusce rei causa eum Dei filium vocatum ire, ipsius Dei Angelus ipsimet
virgini, ex qua natus est, prædixit. Luc. i. 35; et quidem consequenter
Dei filium proprium et unigenitum, cum nemo alius hac ratione, et ab ipso
primo ortu Dei films unquam extiterit.
* * * * *
_R_. Quod attinet ad primum testimonium quod habetur (i.e. of
præexistence) Joh. i. 3. Dictio universalis _omnia_ non prorsus
universaliter accipienda est, sed ad subjectam materiam restringenda, ut
scilicet ea tantum omnia complectatur, quæ ad Evangelium pertinent.
_Q_. Sed quid dices, quod in loco isto apud Johannem additur; sine
verbo, id est Deo filio, nihil esse factum?
_R_. Immo cum certum esse videatur, mox sequentia verba _quod factum
est_ (quidquid nonnulli contra sentiant) cum additione ista conjungenda
esse: dicendum potius videtur, voluisse Evangelistam cum ista addidit
indicare se de quibusdam nunquam antea et nova ac mirabili ratione factis
loqui. Nam ad docendum simpliciter se loqui de iis quæ sunt facta nec
semper fuerunt, satis habebat illa verba addere, _et sine ipso factum est
nihil_. Itaque mysterio non videtur carere, quod præterea addit _quod
factum est_; subaudi novum et mirabile, ad mundi ipsius statum pertinens,
&c. &c.
* * * * *
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account