De Canibus Britannicis: Of Englishe DoggesCaius, John
Science
De Canibus Britannicis: Of Englishe Dogges
Caius, John
Dogs -- Early works to 1800
à levitate appellatur levinarius, à loro (quo ducitur) lorarius. Hic
propter velocitatem & gravius feram urget, & citius capit. [Vertagus.]
Quod dolo agit, vertagum nostri dicunt, quòd se, dum prædatur, vertat,
& (4) circumacto corpore, impetu quodam in ipso specus ostio feram
opprimit & intercipit. Is hoc utitur astu. Cum in vivarium cuniculorum
venit, eos non lacessit cursu, non latratu terret, nec ullas
inimicitias ostentat, sed velut amicus aliud agens, taciturna
solertia prætergreditur, observatis diligenter eorum cuniculis. Eò cum
pervenerit, ita se humi componit, ut & adversum ventum semper habeat,
& cuniculum lateat. Sic enim ille revertentis aut exeuntis cuniculi
odorem facilè sentit, & suus cuniculo omnino tollitur, & prospectu fera
fallitur. Ad hunc modum compositus canis, & prostratus, aut exeuntem
cuniculum & imprudentem in ipso specus ingressu versutè opprimit, aut
revertentem excipit, atque ad latentem herum ore perducit. Minor hic est
sagaci illo, strigosior, & erectiore aure. Corporis figura leporarium
spurium diceres, si major esset. Et quamvis eo minor multò sit, uno
tamen die tot potest capere, quot justum equi onus esse possunt. Dolus
enim illi pro virtute est, & corporis agilitas. [Canis furax.] Huic
similis canis furax est, qui jubente hero noctu progreditur, & sine
latratu odore adverse persequens cuniculos, cursu prehendit quot herus
permiserit, & ad heri stationem reportat. Vocant incolæ canem nocturnum,
quòd venetur noctu. Sed hæc de iis qui feras insequuntur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account