*1* I. Quem ad modum officia ducerentur ab honestate, Marce fili, atque
ab omni genere virtutis, satis explicatum arbitror libro superiore.
Sequitur, ut haec officiorum genera persequar, quae pertinent ad vitae
cultum et ad earum rerum, quibus utuntur homines, facultatem, ad opes,
ad copias[; in quo tum quaeri dixi, quid utile, quid inutile, tum ex
utilibus quid utilius aut quid maxime utile].[162] De quibus dicere
aggrediar, si pauca prius de instituto ac de iudicio meo dixero.
*2* Quamquam enim libri nostri complures non modo ad legendi, sed etiam
ad scribendi studium excitaverunt, tamen interdum vereor, ne quibusdam
bonis viris philosophiae nomen sit invisum mirenturque in ea tantum me
operae et temporis ponere.
Ego autem, quam diu res publica per eos gerebatur, quibus se ipsa
commiserat, omnis meas curas cogitationesque in eam conferebam; cum
autem dominatu unius omnia tenerentur neque esset usquam consilio aut
auctoritati locus, socios denique tuendae rei publicae, summos viros,
amisissem, nec me angoribus dedidi, quibus essem confectus, nisi iis
restitissem, nec rursum indignis homine docto voluptatibus.
*3* Atque utinam res publica stetisset, quo coeperat, statu nec in
homines non tam commutandarum quam evertendarum rerum cupidos
incidisset! Primum enim, ut stante re publica facere solebamus, in
agendo plus quam in scribendo operae poneremus, deinde ipsis scriptis
non ea, quae nunc, sed actiones nostras mandaremus, ut saepe fecimus.
Cum autem res publica, in qua omnis mea cura, cogitatio, opera poni
solebat, nulla esset omnino, illae scilicet litterae conticuerunt
forenses et senatoriae. *4* Nihil agere autem cum animus non posset, in
his studiis ab initio versatus aetatis existimavi honestissime
molestias[163] posse deponi, si me ad philosophiam rettulissem. Cui cum
multum adulescens discendi causa temporis tribuissem, posteaquam
honoribus inservire coepi meque totum rei publicae tradidi, tantum erat
philosophiae loci, quantum superfuerat amicorum et rei publicae
temporibus;[164] id autem omne consumebatur in legendo, scribendi otium
non erat.
[162] _in quo ... maxime utile_ bracketed by Heumann,
Facciolati, Edd.; _tum ex ... maxime utile_ not in B H a b.
[163] _molestias_ L c p, Nonius, Edd.; not in B H a b.
[164] _temporibus_ Victorius, Edd.; _temporis_ B H a b;
_tempori_ L c p.
#Statement of subject.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account