Now, it is by various motives that people are led to submit to another's
authority and power: they may be influenced (1) by good-will; (2) by
gratitude for generous favours conferred upon them; (3) by the eminence
of that other's social position or by the hope that their submission
will turn to their own account; (4) by fear that they may be compelled
perforce to submit; (5) they may be captivated by the hope of gifts of
money and by liberal promises; or, finally, (6) they may be bribed with
money, as we have frequently seen in our own country.
*23* VII. Omnium autem rerum nec aptius est quicquam ad opes tuendas ac
tenendas quam diligi nec alienius quam timeri. Praeclare enim Ennius:
#(Thyestes?) Fab. inc. Vahlen^2, 402#
Quém metuunt, odérunt; quem quisque ódit, periisse éxpetit.
Multorum autem odiis nullas opes posse obsistere, si antea fuit ignotum,
nuper est cognitum. Nec vero huius tyranni solum, quem armis oppressa
pertulit civitas ac paret cum maxime mortuo,[185] interitus declarat,
quantum odium hominum valeat[186] ad pestem, sed reliquorum similes
exitus tyrannorum, quorum haud fere quisquam talem interitum effugit;
malus enim est custos diuturnitatis metus contraque benivolentia fidelis
vel ad perpetuitatem.
*24* Sed iis, qui vi oppressos imperio coërcent, sit sane adhibenda
saevitia, ut eris[187] in famulos, si aliter teneri non possunt; qui
vero in libera civitate ita se instruunt, ut metuantur, iis[188] nihil
potest esse dementius. Quamvis enim sint demersae leges alicuius opibus,
quamvis timefacta libertas, emergunt tamen haec aliquando aut iudiciis
tacitis aut occultis de honore suffragiis. Acriores autem morsus sunt
intermissae libertatis quam retentae. Quod igitur latissime patet neque
ad incolumitatem solum, sed etiam ad opes et potentiam valet plurimum,
id amplectamur, ut metus absit, caritas retineatur. Ita facillime quae
volemus, et privatis in rebus et in re publica consequemur.
Etenim qui se metui volent, a quibus metuentur, eosdem metuant ipsi
necesse est. *25* Quid enim censemus superiorem illum Dionysium quo
cruciatu timoris angi solitum, qui cultros metuens tonsorios candente
carbone sibi adurebat capillum? quid Alexandrum Pheraeum quo animo
vixisse arbitramur? qui, ut scriptum legimus, cum uxorem Theben admodum
diligeret, tamen ad eam ex epulis in cubiculum veniens barbarum, et eum
quidem, ut scriptum est, compunctum notis Thraeciis, destricto gladio
iubebat anteire praemittebatque de stipatoribus suis, qui scrutarentur
arculas muliebres et, ne quod in vestimentis telum occultaretur,
exquirerent. O miserum, qui fideliorem et barbarum et stigmatiam putaret
quam coniugem! Nec eum fefellit; ab ea est enim ipsa propter pelicatus
suspicionem interfectus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account