*28* Itaque vexatis ac perditis exteris nationibus ad exemplum amissi
imperii portari in triumpho Massiliam vidimus et ex ea urbe triumphari,
sine qua numquam nostri imperatores ex Transalpinis bellis triumpharunt.
Multa praeterea commemorarem nefaria in socios, si hoc uno quicquam sol
vidisset indignius. Iure igitur plectimur. Nisi enim multorum impunita
scelera tulissemus, numquam ad unum tanta pervenisset licentia; a quo
quidem rei familiaris ad paucos, cupiditatum ad multos improbos venit
hereditas. *29* Nec vero umquam bellorum civilium semen et causa deerit,
dum homines perditi hastam illam cruentam et meminerint et sperabunt;
quam P.[189] Sulla cum vibrasset dictatore propinquo suo, idem sexto
tricesimo anno post a sceleratiore hasta non recessit; alter autem, qui
in illa dictatura scriba fuerat, in hac fuit quaestor urbanus. Ex quo
debet intellegi talibus praemiis propositis numquam defutura bella
civilia.
Itaque parietes modo urbis stant et manent, iique ipsi iam extrema
scelera metuentes, rem vero publicam penitus amisimus. Atque in has
clades incidimus (redeundum est enim ad propositum), dum metui quam cari
esse et diligi malumus. Quae si populo Romano iniuste imperanti accidere
potuerunt, quid debent putare singuli? Quod cum perspicuum sit,
benivolentiae vim esse magnam, metus imbecillam sequitur, ut disseramus,
quibus rebus facillime possimus eam, quam volumus, adipisci cum honore
et fide caritatem.
*30* Sed ea non pariter omnes egemus; nam ad cuiusque vitam institutam
accommodandum est, a multisne opus sit an satis sit a paucis diligi.
Certum igitur hoc sit, idque et primum et maxime necessarium,
familiaritates habere fidas amantium nos amicorum et nostra mirantium;
haec enim una[190] res prorsus, ut non multum differat inter summos et
mediocris viros, aeque[191] utrisque est propemodum comparanda.
*31* Honore et gloria et benivolentia civium fortasse non aeque omnes
egent, sed tamen, si cui haec suppetunt, adiuvant aliquantum cum ad
cetera, tum ad amicitias comparandas.
[189] _P._ c, Edd.; _L._ B H a b.
[190] _enim una_ Baiter; _enim est una_ MSS.
[191] _aeque_ Lund; _eaque_ MSS.
#The old Republic and the new despotism.#
VIII. I prefer in this connection to draw my illustrations from foreign
history rather than from our own. Let me add, however, that as long as
the empire of the Roman People maintained itself by acts of service, not
of oppression, wars were waged in the interest of our allies or to
safeguard our supremacy; the end of our wars was marked by acts of
clemency or by only a necessary degree of severity; the senate was a
haven of refuge for kings, tribes, and nations; *27* and the highest
ambition of our magistrates and generals was to defend our provinces and
allies with justice and honour. *(27)* And so our government could be
called more accurately a protectorate of the world than a dominion.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account