*48* XIV. Sed cum duplex ratio sit orationis, quarum in altera sermo
sit, in altera contentio, non est id quidem dubium, quin contentio
[orationis][211] maiorem vim habeat ad gloriam (ea est enim, quam
eloquentiam dicimus); sed tamen difficile dictu est, quantopere
conciliet animos comitas affabilitasque sermonis. Exstant epistulae et
Philippi ad Alexandrum et Antipatri ad Cassandrum et Antigoni ad
Philippum filium, trium prudentissimorum (sic enim accepimus); quibus
praecipiunt, ut oratione benigna multitudinis animos ad benivolentiam
alliciant militesque blande appellando [sermone][212] deliniant. Quae
autem in multitudine cum contentione habetur oratio, ea saepe universam
excitat [gloriam][213]; magna est enim admiratio copiose sapienterque
dicentis; quem qui audiunt, intellegere etiam et sapere plus quam
ceteros arbitrantur. Si vero inest in oratione mixta modestia gravitas,
nihil admirabilius fieri potest, eoque magis, si ea sunt in adulescente.
*49* Sed cum sint plura causarum genera, quae eloquentiam desiderent,
multique in nostra re publica adulescentes et apud iudices et apud
populum[214] et apud senatum dicendo laudem assecuti sint, maxima est
admiratio in iudiciis.
Quorum ratio duplex est. Nam ex accusatione et ex defensione constat;
quarum etsi laudabilior est defensio, tamen etiam accusatio probata
persaepe est. Dixi paulo ante de Crasso; idem fecit adulescens M.
Antonius. Etiam P. Sulpici eloquentiam accusatio illustravit, cum
seditiosum et inutilem civem, C. Norbanum, in iudicium vocavit. *50* Sed
hoc quidem non est saepe faciendum nec umquam nisi aut rei publicae
causa, ut ii, quos ante dixi, aut ulciscendi, ut duo Luculli, aut
patrocinii, ut nos pro Siculis, pro Sardis in Albucio Iulius. In
accusando etiam M'. Aquilio L. Fufi cognita industria est. Semel igitur
aut non saepe certe. Sin erit, cui faciendum sit saepius, rei publicae
tribuat hoc muneris, cuius inimicos ulcisci saepius non est
reprehendendum; modus tamen adsit. Duri enim hominis vel potius vix
hominis videtur periculum capitis inferre multis. Id cum periculosum
ipsi est, tum etiam sordidum ad famam, committere, ut accusator
nominere; quod contigit M. Bruto summo genere nato, illius filio, qui
iuris civilis in primis peritus fuit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account