*21* V. Detrahere igitur alteri aliquid et hominem hominis incommodo
suum commodum augere magis est contra naturam quam mors, quam paupertas,
quam dolor, quam cetera, quae possunt aut corpori accidere aut rebus
externis. Nam principio tollit convictum humanum et societatem. Si enim
sic erimus affecti, ut propter suum quisque emolumentum spoliet aut
violet alterum, disrumpi necesse est, eam quae maxime est secundum
naturam, humani generis societatem. *22* Ut, si unum quodque membrum
sensum hunc haberet, ut posse putaret se valere, si proximi membri
valetudinem ad se traduxisset, debilitari et interire totum corpus
necesse esset, sic, si unus quisque nostrum ad se rapiat commoda aliorum
detrahatque, quod cuique possit, emolumenti sui gratia, societas hominum
et communitas evertatur necesse est. Nam sibi ut quisque malit, quod ad
usum vitae pertineat, quam alteri acquirere, concessum est non
repugnante natura, illud natura non patitur, ut aliorum spoliis nostras
facultates, copias, opes augeamus.
*23* Neque vero hoc solum natura, id est iure gentium, sed etiam legibus
populorum, quibus in singulis civitatibus res publica continetur, eodem
modo constitutum est, ut non liceat sui commodi causa nocere alteri; hoc
enim spectant leges, hoc volunt, incolumem esse civium coniunctionem;
quam qui dirimunt, eos morte, exsilio, vinclis, damno coërcent.
Atque hoc multo magis efficit ipsa naturae ratio, quae est lex divina et
humana; cui parere qui velit (omnes autem parebunt, qui secundum naturam
volent vivere), numquam committet, ut alienum appetat et id, quod alteri
detraxerit, sibi adsumat. *24* Etenim multo magis est secundum naturam
excelsitas animi et magnitudo itemque comitas, iustitia, liberalitas
quam voluptas, quam vita, quam divitiae; quae quidem contemnere et pro
nihilo ducere comparantem cum utilitate communi magni animi et excelsi
est. [Detrahere autem de altero sui commodi causa magis est contra
naturam quam mors, quam dolor, quam cetera generis eiusdem.][286]
*25* Itemque magis est secundum naturam pro omnibus gentibus, si fieri
possit, conservandis aut iuvandis maximos labores molestiasque suscipere
imitantem Herculem illum, quem hominum fama beneficiorum memor in
concilio caelestium collocavit, quam vivere in solitudine non modo sine
ullis molestiis, sed etiam in maximis voluptatibus abundantem omnibus
copiis, ut excellas etiam pulchritudine et viribus.
Quocirca optimo quisque et splendidissimo ingenio longe illam vitam huic
anteponit. Ex quo efficitur hominem naturae oboedientem homini nocere
non posse.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account