*27* Atque etiam, si hoc natura praescribit, ut homo homini, quicumque
sit, ob eam ipsam causam, quod is homo sit, consultum velit, necesse est
secundum eandem naturam omnium utilitatem esse communem. Quod si ita
est, una continemur omnes et eadem lege naturae, idque ipsum si ita est,
certe violare alterum naturae lege prohibemur. Verum autem primum; verum
igitur extremum. *28* Nam illud quidem absurdum est, quod quidam dicunt,
parenti se aut fratri nihil detracturos sui commodi causa, aliam
rationem esse civium reliquorum. Hi sibi nihil iuris, nullam societatem
communis utilitatis causa statuunt esse cum civibus, quae sententia
omnem societatem distrahit civitatis.
Qui autem civium rationem dicunt habendam, externorum negant, ii[289]
dirimunt communem humani generis societatem: qua sublata beneficentia,
liberalitas, bonitas, iustitia funditus tollitur; quae qui tollunt,
etiam adversus deos immortales impii iudicandi sunt. Ab iis enim
constitutam inter homines societatem evertunt, cuius societatis
artissimum vinculum est magis arbitrari esse contra naturam hominem
homini detrahere sui commodi causa quam omnia incommoda subire vel
externa vel corporis ... vel etiam ipsius animi, quae vacent
iustitia[290]; haec enim una virtus omnium est domina et regina
virtutum.
*29* Forsitan quispiam dixerit: Nonne igitur sapiens, si fame ipse
conficiatur, abstulerit cibum alteri homini ad nullam rem utili? [Minime
vero; non enim mihi est vita mea utilior quam animi talis affectio,
neminem ut violem commodi mei gratia.][291] Quid? si Phalarim, crudelem
tyrannum et immanem, vir bonus, ne ipse frigore conficiatur, vestitu
spoliare possit, nonne faciat?
*30* Haec ad iudicandum sunt facillima. Nam, si quid ab homine ad nullam
partem utili utilitatis tuae causa detraxeris, inhumane feceris
contraque naturae legem; sin autem is tu sis, qui multam utilitatem rei
publicae atque hominum societati, si in vita remaneas, afferre possis,
si quid ob eam causam alteri detraxeris, non sit reprehendendum. Sin
autem id non sit eius modi, suum cuique incommodum ferendum est potius
quam de alterius commodis detrahendum. Non igitur magis est contra
naturam morbus aut egestas aut quid eius modi quam detractio atque
appetitio alieni, sed communis utilitatis derelictio contra naturam est;
est enim iniusta. *31* Itaque lex ipsa naturae, quae utilitatem hominum
conservat et continet, decernet profecto, ut ab homine inerti atque
inutili ad sapientem, bonum, fortem virum transferantur res ad vivendum
necessariae, qui si occiderit, multum de communi utilitate detraxerit,
modo hoc ita faciat, ut ne ipse de se bene existimans seseque diligens
hanc causam habeat ad iniuriam. Ita semper officio fungetur utilitati
consulens hominum et ei, quam saepe commemoro, humanae societati.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account