"Not so far as I know," said he; "but none are in the habit of fishing
here. And so I could not make out what was the matter yesterday."
#Criminal fraud.#
*60* Canius was furious; but what could he do? For not yet had my
colleague and friend, Gaius Aquilius, introduced the established forms
to apply to criminal fraud. When asked what he meant by "criminal
fraud," as specified in these forms, he would reply: "Pretending one
thing and practising another"--a very felicitous definition, as one
might expect from an expert in making them. Pythius, therefore, and all
others who do one thing while they pretend another are faithless,
dishonest, and unprincipled scoundrels. No act of theirs can be
expedient, when what they do is tainted with so many vices.
*61* XV. Quodsi Aquiliana definitio vera est, ex omni vita simulatio
dissimulatioque tollenda est. Ita, nec ut emat melius nec ut vendat,
quicquam simulabit aut dissimulabit vir bonus. Atque[318] iste dolus
malus et legibus erat vindicatus, ut tutela[319] duodecim tabulis,
circumscriptio adulescentium lege Plaetoria, et sine lege iudiciis, in
quibus additur EX FIDE BONA. Reliquorum autem iudiciorum haec verba
maxime excellunt: in arbitrio rei uxoriae MELIUS AEQUIUS, in fiducia UT
INTER BONOS BENE AGIER. Quid ergo? aut in eo, QUOD MELIUS AEQUIUS,
potest ulla pars inesse fraudis? aut, cum dicitur INTER BONOS BENE
AGIER, quicquam agi dolose aut malitiose potest? Dolus autem malus in
simulatione, ut ait Aquilius, continetur. Tollendum est igitur ex rebus
contrahendis omne mendacium; non illicitatorem[320] venditor, non, qui
contra se liceatur, emptor apponet; uterque, si ad eloquendum venerit,
non plus quam semel eloquetur. *62* Q. quidem Scaevola P. f., cum
postulasset, ut sibi fundus, cuius emptor erat, semel indicaretur idque
venditor ita fecisset, dixit se pluris aestimare; addidit centum milia.
Nemo est, qui hoc viri boni fuisse neget, sapientis negant, ut si
minoris, quam potuisset, vendidisset. Haec igitur est illa pernicies,
quod alios bonos, alios sapientes existimant. #Medea, Vahlen^2, 273# Ex
quo Ennius "nequiquam sapere sapientem, qui ipse sibi prodesse non
quiret." Vere id quidem, si, quid esset "prodesse," mihi cum Ennio
conveniret.
*63* Hecatonem quidem Rhodium, discipulum Panaeti, video in iis libris,
quos de officio scripsit Q. Tuberoni, dicere "sapientis esse nihil
contra mores, leges, instituta facientem habere rationem rei familiaris.
Neque enim solum nobis divites esse volumus, sed liberis, propinquis,
amicis maximeque rei publicae. Singulorum enim facultates et copiae
divitiae sunt civitatis." Huic[321] Scaevolae factum, de quo paulo ante
dixi, placere nullo modo potest; etenim omnino tantum se negat facturum
compendii sui causa, quod non liceat. Huic nec laus magna tribuenda nec
gratia est.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account