And yet in such cases there are times when one course is likely to
appear expedient and another morally right. *75* The appearance is
deceptive; for our standard is the same for expediency and for moral
rectitude. *(75)* And the man who does not accept the truth of this will
be capable of any sort of dishonesty, any sort of crime. For if he
reasons "That is, to be sure, the right course, but this course brings
advantage," he will not hesitate in his mistaken judgment to divorce two
conceptions that nature has made one; and that spirit opens the door to
all sorts of dishonesty, wrong-doing, and crime.
[BM] The shame was that states enjoying the rights of Roman
citizenship should need a patron to protect their interests
in the Roman capital.
XIX. Itaque, si vir bonus habeat hanc vim, ut, si digitis concrepuerit,
possit in locupletium testamenta nomen eius inrepere, hac vi non utatur,
ne si exploratum quidem habeat id omnino neminem umquam suspicaturum. At
dares hanc vim M. Crasso, ut digitorum percussione heres posset scriptus
esse, qui re vera non esset heres, in foro, mihi crede, saltaret. Homo
autem iustus isque, quem sentimus virum bonum, nihil cuiquam, quod in se
transferat, detrahet. Hoc qui admiratur, is se, quid sit vir bonus,
nescire fateatur. *76* At vero, si qui voluerit animi sui complicatam
notionem evolvere, iam se ipse doceat eum virum bonum esse, qui prosit,
quibus possit, noceat nemini nisi lacessitus iniuria. Quid ergo? hic non
noceat, qui quodam quasi veneno perficiat, ut veros heredes moveat, in
eorum locum ipse succedat? "Non igitur faciat," dixerit quis, "quod
utile sit, quod expediat?" Immo intellegat nihil nec expedire nec utile
esse, quod sit iniustum; hoc qui non didicerit, bonus vir esse non
poterit.
*77* _C._[333] Fimbriam consularem audiebam de patre nostro puer iudicem
M. Lutatio Pinthiae fuisse, equiti Romano sane honesto, cum is
sponsionem fecisset, NI VIR BONUS ESSET. Itaque ei dixisse Fimbriam se
illam rem numquam iudicaturum, ne aut spoliaret fama probatum hominem,
si contra iudicavisset, aut statuisse videretur virum bonum esse
aliquem, cum ea res innumerabilibus officiis et laudibus contineretur.
Huic igitur viro bono, quem Fimbria etiam, non modo Socrates noverat,
nullo modo videri potest quicquam esse utile, quod non honestum sit.
Itaque talis vir non modo facere, sed ne cogitare quidem quicquam
audebit, quod non audeat praedicare. Haec non turpe est dubitare
philosophos, quae ne rustici quidem dubitent? a quibus natum est id,
quod iam contritum est vetustate, proverbium. Cum enim fidem alicuius
bonitatemque laudant, dignum esse dicunt, "quicum in tenebris mices."
Hoc quam habet vim nisi illam, nihil expedire, quod non deceat, etiamsi
id possis nullo refellente optinere?
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account