Quaerit, si in mari iactura facienda sit, equine pretiosi potius
iacturam faciat an servoli vilis. Hic alio res familiaris, alio ducit
humanitas.
"Si tabulam de naufragio stultus arripuerit, extorquebitne eam sapiens,
si potuerit?"
Negat, quia sit iniurium.
"Quid? dominus navis eripietne suum?"
"Minime, non plus quam navigantem[344] in alto eicere de navi velit,
quia sua sit. Quoad enim perventum est[345] eo, quo sumpta navis est,
non domini est navis, sed navigantium."
*90* "Quid? si una tabula sit, duo naufragi, eique sapientes, sibine
uter_que_[346] rapiat, an alter cedat alteri?"
"Cedat vero, sed ei, cuius magis intersit vel sua vel rei publicae causa
vivere."
"Quid, si haec paria in utroque?"
"Nullum erit certamen, sed quasi sorte aut micando victus alteri cedet
alter."
"Quid? si pater fana expilet, cuniculos agat ad aerarium, indicetne id
magistratibus filius?"
"Nefas id quidem est, quin etiam defendat patrem, si arguatur."
"Non igitur patria praestat omnibus officiis?"
"Immo vero, sed ipsi patriae conducit pios habere cives in parentes."
"Quid? si tyrannidem occupare, si patriam prodere conabitur pater,
silebitne filius?"
"Immo vero obsecrabit patrem, ne id faciat. Si nihil proficiet,
accusabit, minabitur etiam, ad extremum, si ad perniciem patriae res
spectabit, patriae salutem anteponet saluti patris."
*91* Quaerit etiam, si sapiens adulterinos nummos acceperit imprudens
pro bonis, cum id rescierit, soluturusne sit eos, si cui[347] debeat,
pro bonis. Diogenes ait, Antipater negat, cui potius assentior.
Qui vinum[348] fugiens vendat sciens, debeatne dicere. Non necesse putat
Diogenes, Antipater viri boni existimat. Haec sunt quasi controversa
iura Stoicorum. "In mancipio vendendo dicendane vitia, non ea, quae nisi
dixeris, redhibeatur mancipium iure civili, sed haec, mendacem esse,
aleatorem, furacem, ebriosum?" Alteri dicenda videntur, alteri non
videntur.
*92* "Si quis aurum vendens orichalcum se putet vendere, indicetne ei
vir bonus aurum illud esse an emat denario, quod sit mille denarium?"
Perspicuum est iam, et quid mihi videatur, et quae sit inter eos
philosophos, quos nominavi, controversia.
[343] _dirigit_ MSS., Edd. plerique; _derigit_ Ed.
[344] _quam navigantem_ Heus., Edd.; _quam si navigantem_
MSS.
[345] _est_ c, Nonius; _sit_ B H a b.
[346] _sibine uterque_ Victorius, Edd.; _sibi neuter_ MSS.
[347] _si cui_ c, Nonius, Edd.; _sicut_ B H a b.
[348] _vinum_ c, Nonius, Edd.; _venenum_ B H a b p.
#Hecaton debates the question of expediency _vs._ moral rectitude.#
*89* XXIII. The sixth book of Hecaton's "Moral Duties" is full of
questions like the following: "Is it consistent with a good man's duty
to let his slaves go hungry when provisions are at famine prices?"
Hecaton gives the arguments on both sides of the question; but still in
the end it is by the standard of expediency, as he conceives it, rather
than by one of human feeling, that he decides the question of duty.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account