*27* But in any case of injustice it makes a vast deal of difference
whether the wrong is done as a result of some impulse of passion, which
is usually brief and transient, or whether it is committed wilfully and
with premeditation; for offences that come through some sudden impulse
are less culpable than those committed designedly and with malice
aforethought.
But enough has been said on the subject of inflicting injury.
*28* IX. Praetermittendae autem defensionis deserendique officii plures
solent esse causae; nam aut inimicitias aut laborem aut sumptus
suscipere nolunt aut etiam neglegentia, pigritia, inertia aut suis
studiis quibusdam occupationibusve sic impediuntur, ut eos, quos tutari
debeant, desertos esse patiantur. #Rep. VI, 485 ff. VII, 520 D# Itaque
videndum est, ne non satis sit id, quod apud Platonem est in philosophos
dictum, quod in veri investigatione versentur quodque ea, quae plerique
vehementer expetant,[25] de quibus inter se digladiari soleant,
contemnant et pro nihilo putent, propterea iustos esse. Nam alterum
[iustitiae genus] assequuntur,[26] ut[27] inferenda ne cui noceant
iniuria, in alterum incidunt[28]; discendi enim studio impediti, quos
tueri debent, deserunt. #Rep. I, 347 C# Itaque eos ne ad rem publicam
quidem accessuros putat nisi coactos. Aequius autem erat id voluntate
fieri; nam hoc ipsum ita iustum est, quod recte fit, si est voluntarium.
*29* Sunt etiam, qui aut studio rei familiaris tuendae aut odio quodam
hominum suum se negotium agere dicant nec facere cuiquam videantur
iniuriam. Qui altero genere iniustitiae vacant, in alterum incurrunt;
deserunt enim vitae societatem, quia nihil conferunt in eam studii,
nihil operae, nihil facultatum.
Quando igitur duobus generibus iniustitiae propositis adiunximus causas
utriusque generis easque res ante constituimus, quibus iustitia
contineretur, facile, quod cuiusque temporis officium sit, poterimus,
nisi nosmet ipsos valde amabimus, iudicare; *30* est enim difficilis
cura rerum alienarum. #Heaut. Tim. 77# Quamquam Terentianus ille Chremes
"humani nihil a se alienum putat"; sed tamen, quia magis ea percipimus
atque sentimus, quae nobis ipsis aut prospera aut adversa eveniunt, quam
illa, quae ceteris, quae quasi longo intervallo interiecto videmus,
aliter de illis ac de nobis iudicamus. Quocirca bene praecipiunt, qui
vetant quicquam agere, quod dubites aequum sit an iniquum. Aequitas enim
lucet ipsa per se, dubitatio cogitationem significat iniuriae.
[25] _expetant_ A B a b; _expectant_ H; _exspectant_ c.
[26] _alterum iustitiae genus assequuntur_ MSS.; _alterum
assequuntur_ Pearce, J. M. Heusinger, et al.; _alterum genus
assequuntur_ Beier.
[27] _ut_ Halm; _in_ MSS.; om. Bt.
[28] _in alterum incidunt_ A B H a b; _in altero delinqunt_
c, Bt. (_delinquunt_, i.e. they offend in the other
direction).
#Motives to passive injustice;#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account