*101* "But," you will say, "it was foolish of him not only not to
advocate the exchange of prisoners but even to plead against such
action."
How was it foolish? Was it so, even if his policy was for the good of
the state? Nay; can what is inexpedient for the state be expedient for
any individual citizen?
[BX] Cicero is careless in his dates. Regulus was consul in
267 and 256. He was defeated and taken prisoner in his second
proconsulship at the battle of Tunes in 255. And the Hamilcar
of 255 was not Hannibal's father, for his career does not
begin until 247, when he was a mere youth, and he was still
in his prime when he fell in battle in Spain, in 229.
[BY] At the battle of Panormus in 250 Lucius Caecilius
Metellus took among the prisoners no less than thirteen
Carthaginian generals--all men of noble birth.
XXVIII. Pervertunt homines ea, quae sunt fundamenta naturae, cum
utilitatem ab honestate seiungunt. Omnes enim expetimus utilitatem ad
eamque rapimur nec facere aliter ullo modo possumus. Nam quis est, qui
utilia fugiat? aut quis potius, qui ea non studiosissime persequatur?
Sed quia nusquam possumus nisi in laude, decore, honestate utilia
reperire, propterea illa prima et summa habemus, utilitatis nomen non
tam splendidum quam necessarium ducimus.
*102* Quid est igitur, dixerit quis, in iure iurando? num iratum timemus
Iovem? At hoc quidem commune est omnium philosophorum, non eorum modo,
qui deum nihil habere ipsum negotii dicunt, nihil exhibere alteri, sed
eorum etiam, qui deum semper agere aliquid et moliri volunt, numquam nec
irasci deum nec nocere. Quid autem iratus Iuppiter plus nocere
potuisset, quam nocuit sibi ipse Regulus? Nulla igitur vis fuit
religionis, quae tantam utilitatem perverteret.
An ne turpiter faceret? Primum minima de malis. Num[357] igitur tantum
mali turpitudo ista habebat,[358] quantum ille cruciatus? Deinde illud
etiam apud Accium:
#Atreus; Ribbeck^2, 227-228#
Fregistín[359] fidem?
Néque dedi neque do ínfideli cuíquam
quamquam ab impio rege dicitur, luculente tamen dicitur.
*103* Addunt etiam, quem ad modum nos dicamus videri quaedam utilia,
quae non sint, sic se dicere videri quaedam honesta, quae non sint, "ut
hoc ipsum videtur honestum, conservandi iuris iurandi causa ad cruciatum
revertisse; sed fit non honestum, quia, quod per vim hostium esset
actum, ratum esse non debuit."
Addunt etiam, quicquid valde utile sit, id fieri honestum, etiamsi antea
non videretur.
Haec fere contra Regulum. Sed prima _quaeque_[360] videamus.
[357] _Num_ Edd.; _non_ MSS.
[358] _habebat_ L c, Edd.; _habebit_ A B H a b.
[359] _fregistin_ Edd.; _fregistine_ A B H a b; _fregisti_ L
c.
[360] _quaeque_ Forchhammer, Müller, Heine; not in MSS., Bt.,
Ed.
#Expediency inseparable from moral rectitude.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account