*31* X. Sed incidunt saepe tempora, cum ea, quae maxime videntur digna
esse iusto homine eoque, quem virum bonum dicimus, commutantur fiuntque
contraria, ut reddere depositum, facere promissum; quaeque pertinent ad
veritatem et ad fidem, ea migrare interdum et non servare fit iustum.
#Ch. VII# Referri enim decet ad ea, quae posui principio, fundamenta
iustitiae, primum ut ne cui noceatur, deinde ut communi utilitati
serviatur. Ea cum tempore commutantur, commutatur officium et non semper
est idem. *32* Potest enim accidere promissum aliquod et conventum, ut
id effici sit inutile vel ei, cui promissum sit, vel ei, qui promiserit.
#e.g. Eur. Hipp. 1315-1319# Nam si, ut in fabulis est, Neptunus, quod
Theseo promiserat, non fecisset, Theseus Hippolyto filio non esset
orbatus; ex tribus enim optatis, ut scribitur, hoc erat tertium, quod de
Hippolyti interitu iratus optavit; quo impetrato in maximos luctus
incidit. Nec promissa igitur servanda sunt ea, quae sint iis, quibus
promiseris, inutilia, nec, si plus tibi ea noceant quam illi prosint,
cui[29] promiseris, contra officium est maius anteponi minori; ut, si
constitueris cuipiam te advocatum in rem praesentem esse venturum atque
interim graviter aegrotare filius coeperit, non sit contra officium non
facere, quod dixeris, magisque ille, cui promissum sit, ab officio
discedat, si se destitutum queratur. Iam illis promissis standum non
esse quis non videt, quae coactus quis metu, quae deceptus dolo
promiserit? quae quidem pleraque iure praetorio liberantur, non nulla
legibus.
*33* Exsistunt etiam saepe iniuriae calumnia quadam et nimis callida,
sed malitiosa iuris interpretatione. Ex quo illud "Summum ius summa
iniuria" factum est iam tritum sermone proverbium. Quo in genere etiam
in re publica multa peccantur, ut ille, qui, cum triginta dierum essent
cum hoste indutiae factae, noctu populabatur agros, quod dierum essent
pactae, non noctium indutiae. Ne noster quidem probandus, si verum est
Q. Fabium Labeonem seu quem alium (nihil enim habeo praeter auditum)
arbitrum Nolanis et Neapolitanis de finibus a senatu datum, cum ad locum
venisset, cum utrisque separatim locutum, ne cupide quid agerent, ne
appetenter, atque ut regredi quam progredi mallent. Id cum utrique
fecissent, aliquantum agri in medio relictum est. Itaque illorum finis
sic, ut ipsi dixerant, terminavit; in medio relictum quod erat, populo
Romano adiudicavit. Decipere hoc quidem est, non iudicare. Quocirca in
omni est re fugienda talis sollertia.
[29] _cui_ B a, Edd.; _cui quod_ H b; _cui quid_ A c.
#Change of duty in change of circumstances.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account