*34* Atque in re publica maxime conservanda sunt iura belli. Nam cum
sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim,
cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad
posterius, si uti non licet superiore. *35* Quare suscipienda quidem
bella sunt ob eam causam, ut sine iniuria in pace vivatur, parta autem
victoria conservandi ii, qui non crudeles in bello, non immanes fuerunt,
ut maiores nostri Tusculanos, Aequos, Volscos, Sabinos, Hernicos in
civitatem etiam acceperunt, at Carthaginem et Numantiam funditus
sustulerunt; nollem Corinthum, sed credo aliquid secutos, opportunitatem
loci maxime, ne posset aliquando ad bellum faciendum locus ipse
adhortari. Mea quidem sententia paci, quae nihil habitura sit
insidiarum, semper est consulendum. In quo si mihi esset optemperatum,
si non optimam, at aliquam rem publicam, quae nunc nulla est, haberemus.
Et cum iis, quos vi deviceris, consulendum est, tum ii, qui armis
positis ad imperatorum fidem confugient, quamvis murum aries
percusserit, recipiendi. In quo tantopere apud nostros iustitia culta
est, ut ii, qui civitates aut nationes devictas bello in fidem
recepissent, earum patroni essent more maiorum.
*36* Ac belli quidem aequitas sanctissime fetiali populi Romani iure
perscripta est. Ex quo intellegi potest nullum bellum esse iustum, nisi
quod aut rebus repetitis geratur aut denuntiatum ante sit et indictum.
[Popilius imperator tenebat provinciam, in cuius exercitu Catonis filius
tiro militabat. Cum autem Popilio videretur unam dimittere legionem,
Catonis quoque filium, qui in eadem legione militabat, dimisit. Sed cum
amore pugnandi in exercitu remansisset, Cato ad Popilium scripsit, ut,
si eum patitur[30] in exercitu remanere, secundo eum obliget militiae
sacramento, quia priore amisso iure cum hostibus pugnare non poterat.
*37* Adeo summa erat observatio in bello movendo.][31] M. quidem Catonis
senis est epistula ad M. filium, in qua scribit se audisse eum missum
factum esse a consule, cum in Macedonia bello Persico miles esset. Monet
igitur, ut caveat, ne proelium ineat; negat enim ius esse, qui miles non
sit, cum hoste pugnare.
[30] _patitur_ A B H a b; _patiatur_ c.
[31] _Popilius ... movendo_ bracketed by Madvig, Edd.;
_Popilius ... poterat_ bracketed by Unger.
#Our duty to those who have wronged us.#
XI. Again, there are certain duties that we owe even to those who have
wronged us. For there is a limit to retribution and to punishment; or
rather, I am inclined to think, it is sufficient that the aggressor
should be brought to repent of his wrong-doing, in order that he may
not repeat the offence and that others may be deterred from doing wrong.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account