"Gold will I none, nor price shall ye give; for I ask none;
Come, let us not be chaff'rers of war, but warriors embattled.
Nay; let us venture our lives, and the sword, not gold, weigh the
outcome.
Make we the trial by valour in arms and see if Dame Fortune
Wills it that ye shall prevail or I, or what be her judgment.
Hear thou, too, this word, good Fabricius: whose valour soever
Spared hath been by the fortune of war--their freedom I grant them.
Such my resolve. I give and present them to you, my brave Romans;
Take them back to their homes; the great gods' blessings attend
you."
A right kingly sentiment this and worthy a scion of the Aeacidae.
*39* XIII. Atque etiam si quid singuli temporibus adducti hosti
promiserunt, est in eo ipso fides conservanda, ut primo Punico bello
Regulus captus a Poenis cum de captivis commutandis Romam missus esset
iurassetque se rediturum, primum, ut venit, captivos reddendos in senatu
non censuit, deinde, cum retineretur a propinquis et ab amicis, ad
supplicium redire maluit quam fidem hosti datam fallere.
*40* [Secundo autem Punico bello post Cannensem pugnam quos decem
Hannibal Romam astrictos misit iure iurando se redituros esse, nisi de
redimendis iis, qui capti erant, impetrassent, eos omnes censores, quoad
quisque eorum vixit, qui peierassent, in aerariis reliquerunt nec minus
illum, qui iuris iurandi fraude culpam invenerat. Cum enim Hannibalis
permissu exisset de castris, rediit paulo post, quod se oblitum nescio
quid diceret; deinde egressus e castris iure iurando se solutum putabat,
et erat verbis, re non erat. Semper autem in fide quid senseris, non
quid dixeris, cogitandum.
Maximum autem exemplum est iustitiae in hostem a maioribus nostris
constitutum, cum a Pyrrho perfuga senatui est pollicitus se venenum regi
daturum et eum necaturum, senatus et C. Fabricius perfugam Pyrrho
dedidit. Ita ne hostis quidem et potentis et bellum ultro inferentis
interitum cum scelere approbavit.][36]
*41* Ac de bellicis quidem officiis satis dictum est.
Meminerimus autem etiam adversus infimos iustitiam esse servandam. Est
autem infima condicio et fortuna servorum, quibus non male praecipiunt
qui ita iubent uti, ut mercennariis: operam exigendam, iusta praebenda.
Cum autem duobus modis, id est aut vi aut fraude, fiat iniuria, fraus
quasi vulpeculae, vis leonis videtur; utrumque homine alienissimum, sed
fraus odio digna maiore. Totius autem iniustitiae nulla capitalior quam
eorum, qui tum, cum maxime fallunt, id agunt, ut viri boni esse
videantur.
De iustitia satis dictum.
[36] _Secundo ... re non erat_ om. L c; _Secundo ...
approbavit_ om. A B H a b p, Edd.
#Fidelity to a promise:#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account